Scripta n° 2924

Numéro Scripta2924
Auteur(s)Robert Bertran, chevalier, Bricquebec (seigneur)
Bénéficiaire(s)Guillaume de Magneville [chevalier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1241, juillet
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Robert Bertran, chevalier et sire de Bricquebec, qui avait payé 500 l. t. dues au roi par Guillaume de Magneville, se tient pour remboursé de cette somme moyennant l’abandon des moulins de Magneville.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bréard Charles, Cartulaires de Saint-Ymer en Auge et Bricquebec, publiés avec notices, Rouen-Paris, Lestringant-Picard, 1908, Bricquebec, n° 24, p. 213-214..

Texte établi d’après a

Noverint universi presentes et futuri quod ego Robertus Bertran, miles et dominus de Briquebec, teneo me pro pagato ad finem super assisia quinquaginta libratas terre quam fecit michi Guillermus de Magnavilla, miles, sicut, inferius continetur pro quingentis libris turonensium quas plenè domino regi persolveram per eodem, videlicet in molendinis de Magnavilla sitis inter hayam meam apud Magnevillam et in molendina mea de Stagno, cum piscariis ibidem sitis et exclusis et moutiis et serviciis et frumento quod debent homines dicti Guillermi pro exclusis faciendis et justitia et emendis si moutarii ad alia molendina bladum suum convicti fuerint moluisse, cum piscatura et aqua quas habebat dictus Guillermus inter dictam hayam et dicta molendina de Stagno, et tota terra quam habebat inter Ouvam fluvium et forestam meam et de tota terra quam habebat in monte de Stagno et de toto alneto quod habebat inter dictos montem et fluvium et de terra fornelorum, et de prato quod Ricardus Ruffus tenebat de eodem juxta dictam aquam, et de terra ad Basireis cum una virgata prati, et de terra juxta campum molendini et de decem acris terre, sexdecim perticis minus, ad haisetam ; et de uno quarterio frumenti in Ruffo de Stagno ; et in Roberto Fabri de Stagno de quatuor solidis et octo denariis turonensium, duobus panibus, duabus galinis et viginti ovis, etc.
Et hec omnia supradicta dictus Willermus et ejus heredes michi et heredibus meis tenentur garantizare vel ad valorem excambiare, si necesse fuerit, competenter. Quod ut firmum et stabile permaneat, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum est hoc anno Domini milesimo ducentesimo quadragesimo primo, mense Julii.

Pour citer l'acte :

« Acte 2924 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2924.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-12-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel