Scripta n° 2359

Numéro Scripta2359
Auteur(s)Guérin, Tours, Saint-Julien (abbé)
Auteur(s)Robert, Vendôme, La Trinité (abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1159
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Charte de Guérin, abbé de Saint-Julien de Tours, relatant comment Henri II, roi d’Angleterre, l’ayant mandé près de lui à Tours, avec l’abbé de La Trinité de Vendôme, avait en leur présence fait reconnaitre par tout son conseil les droits de l’abbaye de La Trinité sur les trois églises de la Chartre.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Denis Louis-Jean (Abbé), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), Le Mans, Société des Archives historiques du Maine (Archives historiques du Maine ; 12, fasc. 1), 1912, n° 106, p. 133-136..

Texte établi d’après a

Actus hominum transeunt in momento et omnia delet antiquitas, ideoque quod tenaciter volumus observari, litterarum noticie commendavimus.
Notum sit igitur tam futuris quam presentibus quod, cum super capellis de Carcere, Sanctæ Mariæ scilicet et Sancti Vincencii et Beati Nicholai, inter abbacias Sancti scilicet Juliani Turonensis et Sanctæ Trinitatis Vindocinensis, questio agitata diutius extitisset, dominus Henricus, rex Anglorum, dux Normannorum et Aquitanorum, et comes Andegavorum, utriusque abbaciæ utilitati cupiens providere, ut diutine liti finem imponeret, in capella sua Turonus, me Garinum, abbatem Sancti Juliani, et Robertum, Vindocinensem abbatem, vocavit, ibique, rationibus utriusque partis diligenter exquisitis et inspectis, consilio ipsius domini regis Anglorum et episcoporum qui cum eo erant, Philippi, scilicet Baiocensis, Ernulfi Lexoviensis, Rotroci Ebroicensis, et religiosarum personarum, Philippi, abbatis Elemosine, et Fulconis de Laureorio abbatis, et baronum Roberti de Novoburgo. Normannie senescalli, et Gosleni Andegavensis senescalli, et Ugonis de Sancta Maura, et Hugonis de Clecriis, et Brienn[i] de Martin[iaco] et aliorum plurium virorum sapientium, inter nos abbates et abbacias nostras facta est pax in hunc modum : quod Robertus, abbas Vindocinensis, et ejus abbacia, prenominatas capellas de Carcere, sine reclamatione et absque contradictione aliqua, et omnino quiete de cetero possideret.
Fuit insuper et statutum quod ego Garinus, abbas Sancti Juliani, et Robertus, abbas Vindocinensis, in capitulo Beati Juliani conveniremus ut prefata pax ibidem cum assensu tocius capituli firmaretur. Convenimus itaque nos abbates ; venit et Hugo de Cleeriis, loci domini regis Anglorum, et ibi iterum pax firmata est, universo capitulo nostro consenciente et annuente, et concessimus omnes, tam ego Garinus, abbas Sancti Juliani, quam monachi [nostri quod i]n capellis pretaxatis nichil amplius clamaremus.
Testibus his, qui prefate compositioni ex parte nostra interfuerunt : ego Garinus, abbas Sancti Juliani ; Phillipus, prior ; [Petrus] Sirot ; Guido Brito ; Teobaldus Gilonis ; Symon de Carcere ; Bernardus Crevansterram ; Girbertus, elemosinarius ; Guillelmus Tipes ; Guillelmus Herbute ; Robinus, cantor ; Matheus de Marsun ; Herveus, succentor ; Gauterius de Chedun ; Lambertus de Carnotis ; Gosbertus, cellerarius ; Robinus parvus ; Guillelmus de Buul ; Guido ; Andreas ; Philippus juvenis ; Vallinus ; Harduinus ; Stephanus Tortus.
Ex parte vero abbacie Vindocinensis : ipse Robertus, abbas Vindocinensis ; Petrus Daniel, Guillelmus Mesnil, sui monachi, et clerici isti : Bartholomeus, decanus Beati Mauricii Turonensis ; Gillebertus, cantor ; Goslenus, cellerarius ; Bartholomeus, prepositus de Sodobria ; magister Philippus ; magister Garnerius ; Frodo de Sancto Antonio ; Albericus, nepos cellerarii ; Matheus de Sancta Maura ; Magister Rainardus ; Theobaldus.
Laici vero hi : Algerus Faciens Malum ; Johanes Lemoz[inus] ; Odo Mainer[ius] ; Ernaldus de Asneriis ; Burcardus de Comis ; Salomon, frater ejus ; Sirotus.
Ex utraque parte : Hugo de Cleeriis, missus a domino rege Anglorum, et cum eo : Maletus de Rupibus ; Andreas de Taxin[eria].
Ut autem pax ista firma et illibata perpetuis in temporibus permaneret, sigillum nostrum presenti pagine apposuimus.
Pace autem sic formata et firmata, carta ista in capitulo Sancti Juliani recitata est, universo capitulo audiente et annuente.
Hujus recitationis testes sunt : ego Garinus, abbas, et capitulum nostrum, et Robertus, abbas ; Bartholomeus, decanus, et Goscelenus, cellerarius ; magistri Philippus, Garnerus, Ugo Peloquin, Frodo, Albericus, Teobaldus, canonici Beati Mauricii.
Actum est anno ab Incarnatione Domini MºCºLºIXº, presidente romano pontifice Adriano IIIIº ; regnantibus Ludovico, rege Francorum, et Henrico, rege Anglorum et duce Normannorum et Aquitanorum et comite Andegavorum ; Joscio, Turonensi metropolitano ; Guillelmo, Cenomannensi episcopo.

Pour citer l'acte :

« Acte 2359 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2359.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-05-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel