Scripta n° 3650

Numéro Scripta3650
Auteur(s)Évreux (official)
Bénéficiaire(s)Louis IX, France (roi)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1264, 25 mai
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

L’official d’Évreux fait savoir que Gautier de Vernon et sa femme ont reconnu avoir vendu à Louis [IX], roi de France, une rente annuelle de 40 livres tournois de Villiers près de Breval avec un manoir pour 1 000 livres parisis.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 698, p. 151..

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Ebroicensis, salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presencia constituti Galterus de Vernone et Constancia, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quittavisse illustrissimo domino nostro Ludovico, Dei gratia, Francorum regi illustri, quadraginta libratas annui redditus sitas apud Villers juxta Braenvallem cum omni manerio, pro mille libris parisiensium jam sibi solutis in pecunia numerata, sicut recognoverunt coram nobis, quas siquidem quadraginta libratas annui redditus cum dicto manerio dicebant se habere et possidere ex dono predicti domini nostri regis Francorum. Promiserunt eciam dicti Galterus et Constancia, ejus uxor, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra venditionem istam et quittationem per se vel per alios non venient in futurum. Predicta autem Constancia venditionem predictam et quittationem voluit, concessit et laudavit el penitus quittavit quicquid habebat vel habere poterat in predictis rebus, ratione dotis, dotalicii, conquestus vel alio quoquo modo, spontanea voluntate, non coacta, fide in manu nostra prestita corporali. Datum anno domini Mº CCº LXmo. quarto, mense maio, die dominica ante ascensionem Domini.

Pour citer l'acte :

« Acte 3650 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3650.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-24

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel