Scripta n° 1724

Numéro Scripta1724
Auteur(s)Henri Enguerrand [particulier]
Bénéficiaire(s)Beaumont-le-Roger, Sainte-Trinité, dépendance Le Bec (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1258, février
Action juridiquerestitution
Langue du texte latin

Analyse

Henri Enguerrand, du consentement de Basilie, son épouse, abandonne aux religieux un jardin qu’il tenait d’eux, à Beaumontel.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Deville Étienne, Cartulaire de l’église de la Sainte-Trinité de Beaumont-le-Roger, Paris, Champion, 1912, n° LXVII, p. 57..

Texte établi d’après a

Noscant universi presentes atque futuri, quod ego Henricus Ingerranni de parrochia Sancti Nicholai de Bellomonte Rogeri, assensu et voluntate Basilie, uxoris mee, reddidi et omnino in perpetua pace dimisi Deo et ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte Rogeri, et viris religiosis ibidem Deo servientibus et servituris, quandam peciam gardini, quam de dictis religiosis tenebam, sitam in parrochia Sancti Petri de Bellomontello, videlicet ex una parte a latere, et ex altera a capite, inter gardinum Ricardi Bigot et terram que fuit filiorum Roberti Maucoe simili modo, tenendum et imperpetuum de cetero possidendum predictis religiosis et eorum successoribus libere, pacifice et quiete absque aliqua reclamatione mei vel heredum meorum. Ego autem dictus Henricus et mei heredes, tenemur et tenebimur dictis religiosis et eorum successoribus dictam peciam dicti gardini garantizare contra omnes, vel in aliqua propria hereditate mea equivalenter excambiare. Pro hac autem dimissione et garantizatione in perpetuum a me fideliter observanda, dicti religiosi dederunt michi de pia caritate domus sue duodecim libras Turonensium. In cujus rei testimonium et munimen, presenti scripto sigillum apponere dignum duxi. Actum anno Domini Mº CCº Lº septimo, mense Februario. Testibus hiis : Symone Taillebois ; Ricardo de May ; Vincencio Morel ; Gilleberto des Genesteiz ; Willelmo Lambert ; Richerio de Rua ; Radulfo de Frevilla ; Roberto Le Vanier, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1724 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1724.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-23

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel