Scripta n° 644

Numéro Scripta644
Auteur(s)Gautier de Coutances, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1207, 4 mai
Lieu d'émissionDéville-lès-Rouen
Action juridiquerestitution
Langue du texte latin

Analyse

Charte de Gauthier de Coutances, archevêque de Rouen, au sujet de dîmes à Monchaux et Rieux

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° LXXXVII, p. 117-118..

Texte établi d’après a

Omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, Walterus, Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Robertus Laicus, dictus Presbiter, et Stephanus Clericus, filius ejus, decimas quas habebant in parrochia de Moncellis et de Riu, quas sicut laicum feodum suum tenebant, in manu nostra reddiderunt. Et nos easdem decimas, ad preces eorum, dilectis filiis nostris abbati et monachis Sancti Michaelis de Ulteriori Portu in perpetuam elemosinam contulimus, in usus eorum proprios convertendas. Predicti autem Robertus, dictus Presbiter, et Stephanus, filius ejus, in nostra presentia, tactis sacrosanctis evangeliis, juraverunt quod de cetero in eisdem decimis nichil reclamabunt, nec aliqui per eos. Ut autem facti hujus notitia in memoriam transeat futurorum et prorsus in posterum tollatur occasio malignandi, id ipsum presentis scripti annotatione et sigilli nostri munimine roboravimus. Testibus hiis: Willelmo de Sancto Paulo, Ansello de Augo, Laurentio de Constantia et Radulpho de Sancto Martino, clericis nostris, et pluribus aliis. Datum apud Devillam, per manum magistri Johannis Britonis, anno Domini millesimo ducentesimo septimo, IVº nonas maii.

Pour citer l'acte :

« Acte 644 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_644.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel