Scripta n° 1917

Numéro Scripta1917
Auteur(s)Helia de Beaunay [chevalier]
Bénéficiaire(s)Longueville-sur-Scie, Sainte-Foy (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1143
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Donation de l’église de Sainte-Geneviève au prieuré de Longueville.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Le Cacheux Paul, Chartes du prieuré de Longueville, de l’ordre de Cluny, au diocèse de Rouen, antérieures à 1204, Rouen-Paris, Société de l’histoire de la Normandie, 1934, n° III, p. 4-5..

Texte établi d’après a

Notum sit posteritati fidelium quod iiijor milites consanguinei, Helias videlicet de Belnaio et Ingelrannus frater ejus et Lanbertus Porchet et Willelmus frater ejus jure successionis, ut dicebant, quandam ecclesiam Sanctam scilicet Genovefam propriam habebant. Hanc, divina inspiratione tacti, pro salute sua presenti et futura suorumque antecessorum deo libenter reddiderunt et Sancte Fidi de Longavilla et ibidem monachis deo servientibus gratanter donaverunt atque sine ulla retentione cum omnibus que ad eam pertinent unanimiter concesserunt. Tali tamen pacto et conditione quod unus monachus et presbiter unus ibi assidue maneant atque dei servitium horis competentibus faciant et ecclesiam de omnibus necessariis diligenter procurent. Hujus autem donationis et concessionis talis causa extitit et materia. Rotbertus de Belnaio, Helie frater et Ingelranni, longa tentus infirmitate, tandem vite terminum dedit. Sed prius habitum religionis humiliter requisivit et devote accepit. Hoc publice actum est apud Longam villam die obitus ejusdem Rotberti, quando predicti milites et Hugo presbiter hujus concessionis donum pariter super altare Sancte Fidis posuerunt. Hanc itaque ecclesiam acceperunt monachi canonice de manu Hugonis Rotomagensis archiepiscopi in dedicatione capelle infirmorum super Longam villam, presentibus archidiaconis Osmundo, Gaufrido, Hugone de Frievilla et duobus abbatibus Fulcherio de Ultrisportu et Waltorio de Sancto Wandregisilo et aliis multis. Hec omnia postea recitata sunt apud Longam villam in introitu porte castelli coram Walterio Gifardo comite, hoc ipsum laudante et concedente et baronibus ejus Ingeran[no de Bel]naio et Jordano de Saccavilla, Gisleberto de Othot, [Rotb]erto de Cantulupo, Rainaldo de Carlevilla, Helia de Longolio et aliis multis. Regnante Christo Jesu domino nostro, anno ab incarnatione ejusdem Mº Cº XLº IIIº.

Pour citer l'acte :

« Acte 1917 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1917.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-05

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel