Scripta n° 3446

Numéro Scripta3446
Auteur(s)Hamelin de Blazon [sergent royal]
Bénéficiaire(s)Louis IX, France (roi)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1235, février
Lieu d'émissionLorris
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, donne à son sergent Hamelin de Blazon et à ses héritiers, une rente annuelle de 19 livres 12 sous 6 deniers tournois au total à percevoir de la terre de Guillaume Bardol située à Putot.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 410, p. 65-66..

Texte établi d’après a

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei Gratia, Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos, Hamelino de Blazone, servienti nostro, propter servitium ejus nobis fideliter impensum, in terra que fuit Guillelmi Bardol, apud Putot, dedimus annui redditus, decem et novem libras duodecim solidos sex denarios turonenses, in avena quatuor modios et decem sextaria appreciata undecim libras duodecim solidos turonensium, in frumento tredecim sextaria duos boissellos appreciata septem libras decem et septem solidos sex denarios turonenses, in caponibus centum et unum appreciatos trigenta tres solidos et octo denarios turonenses, in gallinis centum et tredecim appreciatas vigenti septem solidos et tres denarios turonenses, in ovis mille octingenta et decem appreciata quindecim solidos et duos denarios turonenses, in quatuor asqueriis salis duos solidos turonensium, in uno quarterio ordei de redditu duos solidos turonensium, in duobus anseribus duos solidos turonensium. Hec omnia supradicta dedimus et concessimus predicto Hamelino et heredibus suis de uxore sua desponsata in perpetuum tenenda et possidenda de nobis et heredibus nostris cum manerio dicti loci ad usus et consuetudines Normannie et ad servitium quod terra illa debet, retinentes nobis et heredibus nostris boscos prata et roserias et alia que non sunt superius nominata. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato fecimus confirmari. Actum apud Lorriacum anno dominice incarnationis Mº CCº XXXº quarto mense februarii, regni vero nostri anno nono astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa : dapifero nullo ; signum Roberti buticularii ; camerario nullo ; signum Amalrici constabularii.

Pour citer l'acte :

« Acte 3446 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3446.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-09

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel