Scripta n° 3947

Numéro Scripta3947
Auteur(s)Philippe III le Hardi, France (roi)
Bénéficiaire(s)Gilbert de Saane, Bayeux (chanoine)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1283, mai
Lieu d'émissionMillançay
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Philippe [III], roi de France, donne à Gilbert de Saane, chanoine de Bayeux, une maison qui appartenait autrefois à Martin dit Hostiarius sise à Paris à côté du cimetière des Juifs.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1019, p. 263-264..

Texte établi d’après a

Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos dilecto clerico nostro magistro Gileberto de Saana, canonico Baiocensi, cujus nobis accepta sunt obsequia, dedimus et concessimus in perpetuum domum que quondam fuit Martini dicti Hostiarii, sitam Parisius juxta cymiterium Judeorum cum omnibus suis pertinenciis, ad censum qui debetur ex ipsa, de cetero tenendam et habendam, cedentes magistro Gileberto jura, si que nobis competunt, pro parte jardini, que de pertinenciis dicte domus fuisse dicitur, per Judeos injuste subtracta, sive pro arreragiis aut aliis commodis nos ratione dicte domus contingentibus, postquam ad nos incepit pertinere. Adicimus quoque quod dictam domum possit, si velit, deputare ad perpetuum usum pauperum scolarium in sua ultima voluntate vel etiam inter vivos, mandantes preposito nostro Parisiensi, qui dictum magistrum Gilebertum in possessionem dicte domus jam induxit, [quod eum] per jus in ipsa possessione manuteneat et defendat. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Millenceium anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio, mense maio.

Pour citer l'acte :

« Acte 3947 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3947.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel