Scripta n° 5619

Numéro Scripta5619
Bénéficiaire(s)Marcilly-sur-Eure, Notre-Dame du Breuil-Benoît (abbaye, abbé)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1258
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Enquête sur les droits d’usage des moines de Breuil-Benoît dans la forêt de Croth.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Xivrey Jules-Berger de, Recherches historiques sur l’abbaye du Breuil-Benoît au diocèse d’Évreux, Paris, Typographie de Firmin Didot Frères, 1847, Pièces justificatives, n° XI, p. 126-127..

b. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1862, t. 1, p. 573..

Dissertation critique

Datation

Source : « Olim », I, p. 70, ad annum 1258.

Texte établi d’après b

Inquesta super damnis quæ abbas et conventus de Brolio dicunt habere eo quod non possunt invenire usagium quod habere consueverunt in foresta de Crot, propter hoc quod predicta foresta vendita fuit, et insuper quod circa CCC. arpenta de dicta foresta sunt essartata. In primis dicunt se dampnificari in mortuo nemore, quod non possunt invenire ad ardendum et ad carbonem faciendum sicut consueverunt, racione vendæ forestæ et essarti ; ballivo dicente e contrario quod mortuum nemus magis abundat in boscis viginti annorum vel amplius, quam in magna foresta, quare super hoc non dampnificantur. Item, dicunt se dampnificari, quia non inveniunt fracturas ventorum, sicut consueverunt, propter parvitatem et novitatem boscorum. Item dicunt se dampnificari in residuo carpentariorum, ballivo dicente e contrario quod dominus rex non tenetur ibi mittere carpentarios nisi voluerit ; quare super hoc non sunt dampnificati. Item, dicunt se dampnicari, quia non inveniunt fraxinum ad vasa sua liganda, propter parvitatem boscorum, ballivo dicente e contrario quod fraxini magis habundant in boscis viginti annorum vel amplius quam in magna foresta. Item, dicunt se dampnificari in pasnagio porcorum, similiter propter parvitatem boscorum, ballivo dicente quod pasnagium bene potest eis sufficere ad proprios usus suos. Item, dicunt se dampnificari in pastura racione essarti et propter novitatem et parvitatem boscorum, ballivo dicente e contrario quod pastura melius valet in C. arpentis de XV. vel XVI. annis quam in mille arpentis de magna foresta. Item, dicunt se dampnificari in omnibus et singulis articulis racione essarti, ballivo dicente e contrario quod ad hoc assensum prebuerunt, quia de prædictis essartis tantum ceperunt quod inde reddunt domino regi septem libras turonensium. Quæ dampna prædicta præfati monachi estimant ad valorem XL. librarum annuatim. Non sunt audiendi monachi de Brolio super dampnis quæ petunt sibi restitui, propter hoc quod foresta de Crot fuit vendita et essartata, nec super hoc debuit fieri inquesta. Inhibitum tamen fuit eisdem monachis quod de cetero non faciant carbonem de ipsa foresta, quia hoc non est eis concessum per cartam suam.

Pour citer l'acte :

« Acte 5619 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5619.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2010-03-07

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel