Scripta n° 6474

Numéro Scripta6474
Autre(s) référence(s)Bates 61
Auteur(s)Guillaume Ier le Conquérant, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Caen, La Trinité (abbaye)
Genre d'actediplôme
Authenticiténon suspect
Datation[1066-1083]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume [Ier], roi d’Angleterre, et la reine Mathilde donnent de divers biens à l’abbaye de la Trinité de Caen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Musset Lucien, Les actes de Guillaume le Conquérant et de la reine Mathilde pour les abbayes caennaises, Caen, Caron (MSAN ; 37), 1967, n° 11..

b. Bates David, Regesta Regum Anglo-Normannorum, the Acta of William I (1066-1087), Oxford, Clarendon Press, 1998, n° 61, p. 289-291..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par D. Bates (voir BATES, Regesta Regum Anglo-Normannorum, p. 290).

Texte établi d’après b

Quisquis Deo seu pro Deo aliquid prestat, non ipsum a se alienat, sed potius in futurum cum spe vitæ eternæ multiplicandum conservat. Hoc agit pia creatoris largitas et larga eius circa creata pietas. Qui cum bonorum nostrorum non egeat, suus est enim orbis terræ et plenitudo eius, honorari tamen de nostra substantia immolarique sibi sacrificium laudis pro nostra salute desiderat, hortatur nos ut ei serviamus, tribuit quod pro collatis beneficiis suis ei retribuamus. Quod tamen misericors pater quasi alienum suscipit, quasi nostrum rependit, in hoc seculo peccata remittens, in futuro centuplum accepturis seipsum et regnum celestæ promittens. Qua spe ducti, ego Willelmus Anglorum rex, Normannorum et Cenomannorum princeps, uxorque mea Matildis, cænobium in honorem Sanctæ Trinitatis intra burgum quem vulgari nomine vocant Cadomum, pro salute animæ nostræ, parentum ac filiorum nostrorum disposuimus construendum. Cui loco ne divinæ religionis cultura aliquando propter inopiam desit, hoc modo ipsi in posterum nostra sollicitudo prospexit. Dedimus autem unum vicum de burgo Cadumi atque duas partes de decima preposituræ et terram ad tria aratra ; villam quoque quæ vocatur Caluiz cum omnibus sibi pertinentibus ; villam etiam quæ dicitur Ostrehan cum cunctis appenditiis, hoc excepto quod Godefridus ibi tenuit, concedentibus Gisl(eberto) Crispino Ricardoque Balduini filio, per pecuniam scilicet quam regina eis dedit atque Adeladis concessit ; ad hoc autem villam quæ Calfur nominatur, quam regina emit de Ricardo, Aitardo concedente ; villam Barge quoque et unum molendinum atque cx accros terræ in Amblida, quæ emit regina de Gualeranno et de filia C[o]nanni, concessu Radulfi Taxonis, qui sororem suam monialem in æcclesia fecit ; terciam partem vero de Ranvilla quam regina emit de Huberto de Ria, concessu Alveredi de Moion ; Eschenevillam quoque quam emit regina de Roberto et Willelmo filius Guimundi Cufel, de quo Roberto postea emit abbatissa terram quam habebat in Herulfivilla ; terram ætiam quam tenuit Milo apud Vaccellas, pro qua dedit regina de pecunia sua ; itemque ecclesias de la Forest cum decimis et ducentis acris terræ, pro quibus regina dedit peccuniam Bauduino filio Gisl(eberti) suæque uxori Emme ; deinde Osbernivillam et unum molendinum Cadumi, pro quibus dedit regina Rannulfo vicecomiti de pecunia sua, filiamque eius in æcclesiam recepit ; terram autem de Fago, pro qua regina dedit de peccunia sua Radulfo de Thodenio, concedente Hugone pincerna ; deinceps terram quam Alanus tenuit in Willon, pro qua regina dedit suo filio Radulfo de pecunia sua ; terram autem quam Ricardus filius Herloini tenet in Taissillie et in Monte Boani, pro qua dedit regina de pecunia sua ei Ricardo supradicto ; ad hoc autem XX agripennos vineæ et terram ad unam quadrucam apud Maintruth, et in insula de Gersoi terram a duo aratra et unum molendinum et medietatem decimæ de vi parrochiis ; itemque decimas de Diva et de Divula et de Bavent, de Wacei et Scocei, scilicet de theloneo, de prefectura, de molendinis, de sale et de piscibus ; deinde ecclesias Falesiæ cum decimis et unum molendinum, quas dedit Stigandus, et regina dedit de pecunia sua Will(elmo) de Braiosa eo quod annuit ; villam quoque quæ dicitur Carpiceth, medietatem cuius emit regina de Eudone et Ranulfo vicecomitibus, alteram autem medietatem dedit Adelaidis eorum concessu et dimidiam Goisberti villam Dumoldique villam dimidiam et duas partes Putei, atque villam de Fraxino quæ data fuit sanctæ Marie Baiocis pro æcclesiis cum decimis quas tenuit Cadumi Anschetillus filius Urphuth et pro æcclesia sancti Georgii.
Ricardus de Rollos dat Sanctæ Trinitati Cadumi terram quam Hugo de Rosel ab eo habet, tali pacto quod Hugo de Rosel unoquoque anno modium frumenti æcclesiæ Cadumensi reddat, et si non ita reddiderit, conventus Cadumensis terram in sua habebit potestate, donec modium frumenti reddatur. Huius rei testes sunt : Willelmus Patricius et Radulfus de Rovrecestre et Willelmus de Baugeio ; et ex parte Ricardi sunt testes : Osmont et Savari de Monte Agut, et Alexander et Paganus de Tenechebraio.

Pour citer l'acte :

« Acte 6474 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6474.html [consulté le 21/11/2024].

Création de la fiche

2012-05-23

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel