Scripta n° 708

Numéro Scripta708
Auteur(s)Durand le Chambrier [autre]
Bénéficiaire(s)Ade, veuve d’Heurtech [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1231, septembre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Vente, par Durand le Chambrier, à Ade, veuve d’Heurtech, d’une rente de quarante sous

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CLI, p. 169-170..

Texte établi d’après a

Noverint universi, tam presentes quam futuri, quod ego Durandus Camerarius, de assensu et voluntate Liecie, uxoris mee, vendidi Ade Heurtech vidue, pro XX libris turonensium, de quibus ipsa michi satisfecit pre manibus, quadraginta solidos redditus usualis monete apud Rothomagum percipiendos et habendos dicte Ade et heredibus suis singulis annis, videlicet medietatem in Natali Domini, et aliam medietatem in Nativitate sancti Johannis Baptiste, in tenemento meo sito in parrochia Sancti Amandi, videlicet inter terram que fuit Audini Anglici et pestrinum Sancti Amandi, sicut se proportat a vico ante usque ad terram Thome de Bonis Molendinis per retro. Licebit tamen de cetero dicte Ade et ejus heredibus omnem voluntatem suam integre de dicto redditu, sicut de proprio suo hereditagio, facere et justitiam suam in antedicto tenemento, pro redditu suo annuatim habendo terminis antedictis. Et ego et heredes mei tenemur de pacto eidem Ade et ejus heredibus jam dictum redditum adquietare. Quod ut ratum sit, actum fuit hoc anno Domini Mº. CCº. XXXº. Iº, mense septembri, coram Ysambardo de Luevent, tunc majore Rothomagensi, et sigillo meo et dicti Durandi, cum sigillo communie, fuit hoc confirmatum, testibus hiis.

Pour citer l'acte :

« Acte 708 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_708.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel