Scripta n° 2032

Numéro Scripta2032
Auteur(s)Gautier de Coutances, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Rouen (chapitre cathédral)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1206, 26 septembre
Lieu d'émissionRouen
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Gautier de Coutances, avec l’approbation des évêques, ses suffragants, confirme la charte de 1198, par laquelle il avait donné au chapitre de Rouen la dîme de Dieppe et de Bouteilles.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CX, p. 149-150..

Texte établi d’après a

Omnibus Xpisti fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Walterus, Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, salutem in Domino.
Justum est ut prospera communicent qui adversa communiter sunt perpessi. Qui enim passionum fuere consortes, consolationis esse non debent aliquatenus inexpertes. Quum igitur karissimi filii nostri ecclesie nostre Rothomagensis canonici, dum pro tuendo ecclesie nostre patrimonio contra reges et presides, magnis expensis, gravissimis sudoribus et periculis certaremur, nobiscum in temptationibus nostris viriliter et fideliter permanserunt, dignum et justum est ut quod de laborum nostrorum proventibus, auxiliante Domino, nostris utilitatibus in perpetuum accrevit, non sit eis penitus alienum, sed qui in parturiendo nobis condoluerunt partus nostri fructu pariter et leticia jocundentur.
Inde est quod de omni redditu et proventu que de Diepa et Botellis et earum pertinentiis, singulis annis vel nos vel successores nostri futuris temporibus ad usus proprios consequemur, concessimus eisdem canonicis nostris, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo, in puram et perpetuam elemosinam et donavimus decimam partem integre recipiendam singulis annis in festo beati Romani, confessoris et patroni nostri, dividendam fratribus qui ad diem obitus nostri officium pro nobis annua consuetudine celebrarent ; interim autem, dum viventes essemus, ipsi canonici qui ad solempnitatem predicti confessoris convenirent, eandem decimam reciperent equis portionibus inter se more communie dividendam. Verum quia difficile esset prefatam decimam integre persolvi uno termino maxime circa anni principium, statuimus, de communi eorumdem canonicorum consensu, ut eadem decima quatuor terminis persolvatur, videlicet quarta pars in Natali Domini, alia quarta pars in Pascha, alia quarta pars in Nativitate beati Johannis Baptiste, et alia pars in festo sancti Michaelis archangeli, quamdiu vixerimus, in festo jam dicti confessoris sicut preassignatum est dictis canonicis dividenda.
Postquam vero nos in fata concedere contigerit, statuerunt idem canonici se quater in anno, die obitus nostri, anniversarium celebraturos et unoquoque illorum quartam partem decime canonicis qui intererunt equis partibus divisuros.
Si itaque predicte ville [redditus] tradantur ad firmam, decrevimus ut firmarii preassignatis terminis decimam reddant canonicis memoratis ; et si in aliquo terminorum eandem decimam ad plenum non solverint, ipsi penam decem librarum usualis monete incurrant, dictis canonicis persolvendam, sed per nos vel per successores nostros justiciandam. Si vero easdem villas in manu nostra tenuerimus et ita liquido non potuerint proventus et redditus estimari, eorum estimatio quatuor legalium virorum earumdem villarum arbitrio relinquetur, qui jurati bona fide summam totius redditus et proventuum declarabunt et sic estimata eisdem canonicis statutis terminis sine contradictione reddetur, pena decem librarum sicut predictum est iminente, nostro vel successorum nostrorum senescallo vel aliter baillivo ad predictorum reddituum et proventuum susceptione deputato si in aliquo predictorum terminorum in solutione cessaverint, vel in toto vel in parte.
Quia vero post tempus donationis predicte novi proventus, tam in molendinis quam rebus aliis predictarum villarum redditibus accreverunt, ne quis subtili verborum scrupulositate suggerat exinde decimam prefatis canonicis non deberi, nos, eandem dubitationem licet supervacuam absolventes, decrevimus tam eorundem proventuum quam aliorum que in posterum eisdem villis, Deo dante, accrescent, decimam eisdem canonicis esse integre conferendam, cum incongruum sit unam eandemque substantiam dupplici quodam modo jure censeri.
Ut autem hec nostra donatio firma et stabilis imperpetuum perseveret, nec aliquorum possit machinatione convelli, eam presentis scripti et sigilli nostri patrocinio dignum duximus communire.
Nos autem, de misericordia Dei et beate Marie genitricis ejus meritis et beati patroni nostri Romani confisi, omnes illos anathematizamus et maledicimus ut iram et indignationem omnipotentis Dei et beate Marie et beati Romani et Omnium Sanctorum incurrant quicumque predictam donationem nostram et confirmationem, attemptaverit violare, nichil hic de novo statuentes sed prolatam tempore donationis facte sententiam renovantes.
Datum Rothomagi, per manum Roberti de Sancto Nicholao, capellani nostri et canonici Rothomagensis, sexto kal. octobris.
Testibus : Venerabilibus fratribus nostris episcopis Normannie : Roberto Baiocensi, Willelmo Abrincensi, Luca Ebroicensi, Silvestro Sagiensi, Jordano Lexoviensi, Viviano Constanciensi, qui ad petitionem nostram presenti carte sigilla sua apposuerunt. Ric., Rothomagensis ecclesie decano ; Rogero, cantore ; magistro Simone, cancellario ; Ricardo Hairon ; magistro Gilleberto de Marleiz, canonicis Rothomagensibus ; Willelmo de Sancto Paulo, Radulfo de Daubue, presbiteris ; magistro Evrardo, Johanne Britone, Laurentio, Radulfo de Sancto Machuto, clericis nostris ; magistro Odone de Gisorz, magistro Ricardo de Flori, magistro Waltero de Alereio, clericis domini Baiocensis et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 2032 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2032.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel