Scripta n° 3708

Numéro Scripta3708
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Beaumont-le-Roger (hôtel-Dieu)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1269, juillet...
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, notifie l’arrangement sur l’assignation des revenus de feu maître Robert Parisien en faveur de l’Hôtel-Dieu de Beaumont-le-Roger exécutée par Henri dit Paris, exécuteur testamentaire de Robert.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 757, p. 170..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par L. Delisle.

Texte établi d’après a

Ludovicus, etc. Notum facimus quod cum Henricus dictus Paris, clericus, executor testamenti magistri Roberti Parisiensis defuncti, ob remedium anime ipsius defuncti proponat, sicut intelleximus ab eodem, quamdam capellaniam instituere in domo (sic), de Bellomonte Rogeri et ad ejus fundacionem duodecim libras turonensium annui redditus assignare, de quibus jam acquisivisse dicitur usque ad estimationem sexaginta solidorum turonensium annui redditus, videlicet tria sextaria et tres boissellos frumenti et totidem avene, quos Rogerus de Pratellis eidem Henrico debebat qui tenebatur in vilenagium, ut dicebat idem clericus, nos pro augmentatione divini cultus, eidem clerico concessimus quod dicta Domus Dei, nomine ipsius cappellanie, dicta tria sextaria et tres boissellos frumenti et totidem avene annui redditus tenere possit im perpetuum, absque coactione aliqua vendendi vel extra manum suam ponendi, et quod idem clericus nomine dicte Domus Dei ad opus dicte capellanie pro perficiendis duodecim libris turonensium annui redditus, possit acquirere in terra nostra in hiis que non tenentur per membrum lorice, per franchas vavassorias, aut franchas serjanterias, vel etiam de ducatu Normannie, et que non cadunt in garda, neque in minutis censibus seu capitalibus, usque ad novem libras turonensium annui redditus, retenta nobis justicia, si quam habemus in rebus jam acquisitis, et in rebus ab eodem clerico nomine dicte Domus Dei usque ad summam novem librarum turonensium annui redditus acquirendarum, et salvo in omnibus aliis jure nostro et jure etiam in omnibus alieno, nisi solummodo in hoc quod res ab eodem clerico ad opus dicte cappellanie usque ad valorem predictum, ut dictum est, acquirendas dicta Domus Dei im perpetuum tenere valeat et easdem res extra manum suam ponere non cogantur, et res que ad opus ipsius cappellanie acquirentur, secundum quod acquirentur usque ad dictam summam, magister et fratres Domus Dei predicte baillivo nostro Rothomagensi scire facient, ut estimantur (sic) per eum et sciatur quid et quantum acquisitum fuerit et quando acquisitum fuerit usque ad summam predictam. In cujus, etc.

Pour citer l'acte :

« Acte 3708 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3708.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel