Scripta n° 4886

Numéro Scripta4886
Auteur(s)Alexandre IV [pape]
Bénéficiaire(s)Cîteaux (ordre)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1255, 1 février
Lieu d'émissionNaples
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Alexandre IV autorise l’abbé de Cîteaux à déléguer en son absence le pouvoir de délier les moines de l’excommunication aux prêtres de son ordre, discrets et instruits, qu’il lui conviendra de choisir.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCXI, p. 213-214..

Texte établi d’après a

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cistercienci, ejusque coabbatibus universis, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam et benedictionem.
Cum sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod monachos vestros ac religiosas personas vobis subjectas ab excommunicatione quam pro violenta injectione manuum in se ipsos incurrunt absolvere valeatis, ac prioribus vestris super hoc committere vices nostras vobis a sede apostolica sit indultum, et sepe contingat propter nostram et priorum ipsorum absenciam illos qui hujusmodi sentenciam incidunt diutius in ipsa non sine animarum suarum periculo remanere.
Nos, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, quod super hiis vices vestras eciam aliis discretis et litteratis vestri ordinis sacerdotibus absentibus vobis committere, prout expedire videritis, valeatis, vobis auctoritate presencium plenam concedimus facultatem.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contra ire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli apostolorum, ejus se noverit incursurum.
Datum Neapoli, kalendas februarii, pontificatus nostri anno primo.

Pour citer l'acte :

« Acte 4886 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4886.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel