Scripta n° 654

Numéro Scripta654
Auteur(s)Renaud Trenchefoil [particulier]
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1200...
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Confirmation, par Renaud Trenchefoil, des dons faits à l’abbaye par son père, et nouvelles donations de ce même Renaud

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° XCVII, p. 125-126..

Dissertation critique

Datation

Robert le prévôt et Michael, famulus d’abbé, attestent un acte de 1199-1219 et un autre acte de 1216 (SCRIPTA 666, 670). On peut dater cet acte de la période de la fin du XIIe- début du XIIIe siècle.

Texte établi d’après a

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Reginaldus, filius Goscelini Trenchefoil, omnia dona illa et venditiones, que pater meus de terris suis donavit et vendidit ecclesie Sancti Michaelis de Ulteriori Portu, et monachis ibidem Deo servientibus, ego ex parte mea donavi et concessi, videlicet campum unum apud Verleium, qui campus est inter Septem Molas et Verleium et inter terras jam dictorum monachorum ; hunc campum dedi totum et integrum, super viam et subtus viam, liberum et quietum ab omni consuetudine, relevamento, talliis et auxiliis et molturis. Dedi etiam jam dictis monachis quatuor acras terre mee apud Verleium in duobus campis, quorum camporum unus est juxta viam que vadit de Verleio ad Merlevillam, et alius in valle eadem, per quem campum est via de Augo ad Grandicuriam ; similiter hanc elemosinam dedi ego solutam et quietam ab omni interrogatione, relevamento, taillia, moltura et auxilio ; et preterea, maxime et precipue donationem, quam Galterius de Sancto Aniano, serorgius meus, fecit jam dictis monachis de VI acris terre et una masura, quas de me hereditario jure tenebat, reddendo annuatim quedam calcaria : harum terrarum una acra est super viam que vadit de Grandicuria ad Septem Molas, alia acra est in Monte Rosti, due acre sunt apud Valdonreium, et due acre sunt super monasterium Verlii, masura vero est que fuit Renoldi Parmentarii ; hanc masuram et has terras totas solutas et quietas ab omni servitio et redditu, et ab omni interrogatione, relevamento, taillia, moltura et auxiliis, dedi et confirmavi munimine sigilli mei, pro salute anime mee et antecessorum meorum. Testibus hiis : Radulfo, fratre meo, Roberto de Normanvilla, cognato meo, Waltero de Sancto Amando, Willelmo de Corcellis, Roberto Preposito, Michaele, famulo abbatis, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 654 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_654.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel