Scripta n° 3500

Numéro Scripta3500
Genre d'acteautre
Authenticiténon suspect
Datation...1250...
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Enquête sur les fiefs de Croisy.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 492, p. 84..

b. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1862-1869, 3 vol., t. 2, p. 395-396..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par L. Delisle.

Texte établi d’après a

Inquesta facta ad sciendum quid Robinus de Ybriaco habet in feodis de Croisiaco.
§ Rogerus de Quocherel, miles, juratus, dicit quod sunt duo feoda apud Croisi, quorum unum est domini Regis, et alterum Robini de Ybriaco, et quod nunquam vidit servientes Paciaci facere justiciam super dictum feodum quod est Robini, nisi per defectum ipsius Robini.
§ Johannes de Hadencort, miles, juratus, dicit quod unum de dictis duobus feodis est domini Regis et alterum Robini de Ybriaco, et quod Amauricus Coispel et Dyonisius Coispel fecerunt homagium de illo feodo antecessori dicti Robini, et addidit idem qui loquitur, quod nunquam vidit quin dictus Robinus et antecessores sui justiciarent illud.
§ Johannes Neel, miles, juratus, dicit quod unum de duobus feodis de Croisi est domini Regis, et alterum, Robini de Ybriaco, et quod semper vidit dictum Robinum et antecessores suos facere justiciam super illud ; sed addidit quod aliquociens vidit servientes Paciaci facere justiciam super illud, et vidit homines dicti feodi venire per justiciam Regis apud Paciacum ; sed nescit, idem qui loquitur, si jus erat, vel non, et bene dixit quod Dyonisius Coispel fuit homo antecessoris dicti Roberti de feodo supradicto.
§ Guillelmus d’Escardainville, miles, juratus, dicit quod semper vidit servientes Paciaci justiciare dictum feodum de magna justicia, sed bene dixit quod unum de dictis duobus feodis est domini Regis et alterum Robini de Ybriaco.
§ Robertus de Chambines, miles, juratus, dicit quod unum de duobus feodis de Croisi est domini Regis, et alterum Robini de Ybriaco, et quod vidit aliquociens dictum Robertum et gentes suas petere curiam suam de magna justicia, sed nonquam vidit eos reddi.
§ Stephanus Albus, miles, juratus, dicit quod Robinus de Ybriaco habet unum de feodis de Croisi, et dominus Rex alterum, et quod semper vidit dictum feodum justiciari de magna justicia per servientes Paciaci, et de minutis justiciis per gens dicti Robini.
§ Dominus de Menilles, juratus, dicit idem per omnia quod predictus Stephanus.
§ Dominus de Fonte, juratus, dicit quod nunquam vidit quin servientes Paciaci justiciarent feodum quod est Robini sicut et alterum quod est Regis.
§ Guillelmus Lespicierre, de Paciaco, juratus, dicit idem quod dominus de Fonte, et addidit quod, quando gentes Roberti de Ybriaco capiebant nanta super dictum feodum, prepositus Paciaci faciebat per justiciam suam nanta reddi.
§ Radulphus, dictus Miles, juratus, dicit idem quod dictus Guillelmus, et addidit quod vidit semper colligi focagium et scutagium per manus servientium Paciaci et reddi per manus eorumdem domino de Ybriaco.
§ Radulfus Morart, juratus, dicit idem quod Radulfus dictus Miles, et addidit quod, tempore comitis de Liecestre, dominus de Ybriaco pro dicto feodo faciebat gardam in castello Paciaci per unum militem.
§ Ricardus Paien, Guillelmus Louvet, Andreas de Aurelianis, Petrus Gabet. Simon Chevaler, jurati, dicunt quod de magna justicia prepositi Paciaci semper justiciaverunt dictum feodum et de minutis causis veniebant gentes domini de Ybriaco tenere placita sua apud Sanctum Acininum, et per justiciam prepositi et servientum Paciaci. Tres autem de predictis ultimis addiderunt quod dominus Rex habuit gardam terre in dicto feodo de morte Amaurici Coispel.

Pour citer l'acte :

« Acte 3500 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3500.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-09

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel