Scripta n° 6499

Numéro Scripta6499
Autre(s) référence(s)Bates 147
Auteur(s)Bernard de Neufmarché [particulier]
Bénéficiaire(s)Fécamp, La Trinité (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1066-1087]
Lieu d'émissionLillebonne
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Bernard de Neufmarché donne à l’abbaye de la Trinité de Fécamp un moulin à Ganzeville.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bates David, Regesta Regum Anglo-Normannorum, the Acta of William I (1066-1087), Oxford, Clarendon Press, 1998, n° 147, p. 485..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par D. Bates (voir BATES, Regesta Regum Anglo-Normannorum, p. 485).

Texte établi d’après a

Ego Bernardus de Novomercato dono ecclesie sancte Trinitatis de Fiscanno molendinum unum in Gansavilla, et me ipsum ad iacendum, et omnia que mee sunt portionis. Suscepi autem ob hoc a fratribus societatem in omnibus ipsorum benefactis, et iam dictum molendinum sancte Trinitati et ecclesie Fiscannensi per omnia quietum ac liberum dedi astante simul et concedente Gulberto avunculo meo.
Hec vero mea donatio facta est apud Lillebonam in presentia Willelmi regis Anglorum et principis Normannorum et baronum eius. Qui rex et hanc meam donationem concessit et ut predictum molendinum Fiscannensi monasterio perpetuo in libera quietudine maneat, signo et auctoritate sua sanxit. S(ignum) + regis. S(ignum) + Bernardi. S(ignum) + Gulberti. Ad hoc fuerunt barones, Rogerius comes de Montegomerico et Rogerius de Bellomonte. Testes vero ex parte mea, Tetfredus de Alfait, et Gosfredus de Sancto Dionisio. Ex parte sancte Trinitatis, Willelmus Malus conductus, item Willelmus filius Teoderici, Berardus de Fiscampo, Walerannus filius Stephani, et Johannes.

Pour citer l'acte :

« Acte 6499 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6499.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-06-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel