Scripta n° 3408

Numéro Scripta3408
Auteur(s)Louis VIII, France (roi)
Bénéficiaire(s)Robert, héritier de Grainville [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1225
Lieu d'émissionGisors
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [VIII, roi de France,] notifie l’accord conclu devant lui entre l’héritier de Grainville Robert et le clerc Eustace de Grainville sur l’héritage de Grainville et de ses dépendances.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 351, p. 53..

Texte établi d’après a

In nomine, etc. Ludovicus, etc. Notum sit. Quod cum esset contentio inter Robertum heredem de Grenvilla, ex una parte, et Eustachium de Grenvilla, clericum, ex altera, super hereditate de Grenville et ejus pertinentiis, excepto eo quod inde tenuit pie recordationis Rex Philippus, genitor noster, facta est tandem compositio, coram nobis inter eos sub hac forma : videlicet, quod Robertus habebit de cetero sibi et heredibus suis medietatem totius hereditatis de Grenvilla integre, sicut inde fuit tenens defunctus Eustachius de Grenvilla, et insuper habebat magistrum manerium Grenville. Eustachius vero clericus habebit integre alteram medietatem tocius hereditatis Grenville, sicut inde fuit tenens defunctus Eustachius de Grenvilla, possidendam quamdiu vixerit, et post ejus decessum illa predicte medietas hereditatis integre redibit ad dictum Robertum et ejus heredes, nec inde poterit idem Eustachius clericus aliquid vendere, dare nec invadiare. Si autem ambo predicti vel alter eorum aliquid acquireret de pertinentiis hereditatis Grenville ubi ponerentur coustamenta, quilibet eorum haberet medietatem acquisitorum ponendo medietatem constamentorum, ita quod medietas acquisitorum, quam Eustachius haberet post decessum suum, integre veniret ad dictum Robertum et heredes suos nec inde posset Eustachius aliquid vendere, dare nec invadiare, et sciendum est quod alter eorum non respondebit alteri de hominagio vel servitio aliquo : sed quilibet eorum tenebit in capite partem suam hereditatis predicte de dilecto et fideli nostro Richardo Marescallo, et ei respondebit de servitio ad usus et consuetudines Normannie. Sciendum est autem quod cum idem Robertus non posset de jure hereditare in hereditate predicta ad usus et consuetudines Normannie, pro eo quod Girardus pater ejusdem Roberti defunctus fuit in Anglia, nos de gratia nostra concessimus eidem Roberto jus hereditandi in illa hereditate sicut est predivisatum. Robertus vero et Eustachius predicti quitaverunt nobis et heredibus nostris in perpetuum quicquid Rex Philippus genitor noster tenuit et nos post eum tenuimus et tenemus de pertinentiis hereditatis Grenville. Ut igitur, etc. Actum Gysorcii, Mº CCº XXVº, regni vero nostri anno tercio, astantibus etc.

Pour citer l'acte :

« Acte 3408 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3408.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-08

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel