Scripta n° 9259

Numéro Scripta9259
Auteur(s)Gui le forestier [particulier]
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1153-1158]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Gui le forestier donne à l’abbaye de Savigny le pré de Fonte Theiol et il confirme la Noë Gaudreiti dans la forêt de Rennes.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Paris, Arch. Nat., L 967, n° 93. 

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Redonensi, n° XII)

Texte d’après A

Universis Sancte Dei ecclesie fidelibus Guido forestarius salutes (sic) tam futuris quam presentibus notum fieri volo quod ego dedi ecclesie et monachis Savigneii in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum totum pratum de Fonte Theoil quod de dominico meo erat et landulam juxta illud sicut fossatum circa illa signatum est utrumque liberum penitus et quietum excepta recognitione XVIIIci denariorum andegavorum mihi singulis annis reddendorum. Postea vero ego rediens ab Anglia dum venissem Savigneium dedi eidem ecclesie Savigneii et monachis XIIci denarios de supradica recognitione retentis solumodo VI denariis reddendis mihi singulis annis infra octabas natalis Domini. Concessi insuper eidem ecclesie et monachis in foresta Redonensi noam Gaudrieti quantum ad me sicut ad forestarium ejusdem foreste pertinebat liberam omnino et quietam. Facta est autem supradicta donatio prati de Fonte Theiol in superiori capite ipsius prati in manu domini Ricardi abbatis Savigneii per quendam librum. Teste Durando monetario, Furrerio, Evello puello. Donatio autem Noe Gaudrieti facta fuerat prius in grangia mea ante domum meam in manu Ricardi prioris Savigneii et Henrici de Lineriis monachi. Teste Radulfo filio Alemanni, Pagano filio Johannis, Graufrido de Inlesia, Furrerio, Guillelmo, Godefrido et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 9259 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9259.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel