Scripta n° 5756

Numéro Scripta5756
Auteur(s)Jumièges, Saint-Pierre (abbaye, abbé)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1258
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Notice relatant le différend survenu entre l’abbaye de Jumièges et les habitants de Quillebeuf [-sur-Seine] sur les coutumes du bois de Touronvilla.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1869, t. 3, p. 4..

Texte établi d’après a

Anno Domini M° CC° quinquagesimo octavo. In primis Kileboienses conqueruntur de domino abbate Gemmeticensi, quod quondam ita contigit quod antecessores ipsorum tradiderunt in salva custodia cuidam abbati, tunc ibi existenti, cartas de libertate sua quas habebant de rege Anglie, in quibus omnes libertates eorum continebantur, quas modo petunt sibi reddi, et multociens pecierunt ; et postea iste abbas qui modo est mandavit burgensibus de Kileboio ut venirent locutum secum apud Touronvillam, qui venerunt ibi, et ibi cepit seu capi fecit quinque burgenses de Quileboio, et misit eos apud Gemeticum in turpem prisonem, contra usum et consuetudinem patrie, quam injuriam et dedecus nollent sibi factum fuisse pro quinquaginta lb. turon. ; et de dicta prisione non potuerunt haberi nisi per dominum regem Francie, unde dampnificati fuerunt in expensis et custibus, videlicet in triginta libris turonensium. Item abbas Gemmeticensis vult et petit quod Kileboienses hommagium faciant et fidelitatem ecclesie Gemmeticensi quod nemini debent facere nisi regi Francie, sicut antecessores sui fecerunt, de quo tenent in capite. Item Kileboienses dicunt quod habent costumam in bosco de Touronvilla domini abbatis, per redditum quem inde reddunt ; et quando contigit quod aliquis eorum captus est in predictis boscis per forefactum suum, et citatus est coram forestariis domini abbatis, quod nullo modo potest defendi per defensorem nec excipi nisi fuerit in propria persona, quod est contra jus et consuetudinem patrie, unde conqueruntur quod ita solebant facere antecessores sui. Item Kileboienses conqueruntur de hoc videlicet quod abbas Gemmeticensis vult quod eant ad placita sua apud Ducler, et quod ibi stent juri coram senescallo ipsius contra quoscunque de ipsis conquerentes, quod nunquam fecerunt nec antecessores sui, nec hec facere debent nec ire extra villam de Kileboio ad placita nisi per preceptum domini regis, et super hiis, domine baillive, oculi vestri videant equitatem, quia homines sumus domini regis capitales.

Pour citer l'acte :

« Acte 5756 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5756.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2010-04-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel