Scripta n° 775

Numéro Scripta775
Auteur(s)Eu (doyen)
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1263, septembre
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Charte du doyen d’Eu au sujet du désaccord entre les moines du Tréport et le curé de Saint-Martin-le-Gaillard, pour la perception des dîmes de cette paroisse

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CCXVIII, p. 247-248..

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis decanus de Augo salutem in Domino. Noveritis quod nos, inquesta facta diligenti, juxta formam contentam in litteris presentibus hiis annexis, super feodis et terris in dictis litteris contentis, in quibus deberent abbas et conventus de Ulteriori Portu percipere duas partes garbarum decimalium et in quibus non, tandem, quia per confessionem presbiteri Sancti Martini le Gaillart et dictorum religiosorum, nobis constitit quod erant certi, de omnibus feodis existentibus in dicta parrochia, quis eorum debent percipere dictas decimas in dictis locis, exceptis inferius specificandis, videlicet in undecim jornalibus de feodo Malpoint, et cultura Domini super monasterium in tribus acris vel amplius, et cultura Monachorum, et cultura des Essarts apud le Tot, per inquestam prius diligenter factam et a partibus confirmatam et concessam, invenimus dictos religiosos in dictis feodis superius specificatis habere jus percipiendi duas partes fructuum decimalium crescentium in eisdem, eis premissa adjudicando ; et in hoc consenserunt dicte partes specialiter et expresse coram nobis, salvo jure cujuslibet partis in aliis feodis existentibus in parrochia antedicta, de quibus se reddiderunt certos, coram nobis, quid et quantum percipere debeat utraque pars in eisdem ; quod omnibus et singulis quorum interest tenore presentium significamus. Datum anno Domini Mº. CCº. LXmo. tercio, mense septembri.

Pour citer l'acte :

« Acte 775 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_775.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel