Scripta n° 584

Numéro Scripta584
Auteur(s)Eu, Notre-Dame (abbaye, abbé)
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1161
Action juridiqueautre
Langue du texte latin
Description de l'originalChirographe. En marge : IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. CIROGRAPHUM INTER ECCLESIAM ULTRIPORTUS ET ECCLESIAM AUGENSEM, PRO CONCORDIA.

Analyse

Association entre Notre-Dame d’Eu et Saint-Michel du Tréport.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° XXVII, p. 57-59..

Texte établi d’après a

Pax universis universalis [ecclesie filiis et fidelibus. Agnoscant quod pro paci]s reparatione et perpetua concordie stabilitate statuimus : nam qui De[o vivit, que pacis] sunt q[uerit, quia in pac]e factus est locus ejus ; que igitur contraria sunt paci exterminat, ut spiritus liber]ius [vace]t creatori s[uo, si n]ulla [sunt] que ipsum a contemplatione ipsius retrahant. Igitur ecclesie Ultriportus et Augi paci stude[nt]es, quanto vici[ni]ores s[unt] tanto devocius inierunt consilium ut in Spiritu sancto confederate perpetuo maneant ad invicem in vinculo pacis et karitatis consociate. Itaque, consilio capituli utriusque ecclesie et domini Johannis, comitis Augi, et deliberation[e m]ultorum sapientium, placuit ut donnus abbas Ultriportus, ad memoriam majoris confederationis et societatis, in sollempnitate Nativitatis beate Marie semper Virginis, singulis annis, majorem missam celebret in ecclesia Augensi ; pari vero conventione, donnus abbas Augensis celebret sollempnem in ecclesia Ultriportus, in sollempnitate beati Michaelis archangeli. Item ad majoris confederationis [fir]mius vinculum, p[lac]uit ut alterutrum altera alteri in karitate subjecta aliquid possessionis ab altera teneret. Statutum est igitur ut ecclesia Ultriportus teneat de ecclesia Augensi proprie culture sue decimam, que est Augensis ecclesie, a puteo qui est inter infirmos et predictam ecclesiam Ultriportus usque ad crucem proximam ipsis infirmis, que dicitur crux comitisse ; duos etiam solidos, quos ecclesia Sancte Crucis de Flammingivilla persolvebat annuatim ecclesie Augensi ; et proprium curtillum, qui tunc curtillus erat situs juxta predictam ecclesiam Sancte Crucis, liberum teneat ; a fossa vero que dicitur fossa Symonis, quicquid sub [via] jacet inferius usque [Au]gum juris Augensis ecclesie in perpetuum permaneat, sicut semper fuit ; de decima vero [pom]marii Sancte Crucis Flammingiville, que [se]mper Augensis ecclesie fuit, sic placuit ut predicta ecclesia Augensis [non ex to]to suo fructu privetur, sed discrete liberalitati monachi loci illius p[rocuratori]s [perm]itt[atur. Ut igitur A]ugensis ecclesia [ali]quid videretur tenere de ecclesia Ultriportus, post multas questiones, sic definitum est : [quia querel]e et contemptiones versate sunt inter has duas ecclesias de ecclesia de Buiville et decima essartorum de Tillei[o et decima Sancte Ma]rie Magdalene de Parco, q[uam]vis hec omnia Augensis ecc[lesia, in domini Hugonis archiepiscopi] Rothom[agensis presentia et curie sue, testibus] idoneis et juramentis sui juris semper fuisse comprobas[set, tamen ut materia controv]ersie inter h[as duas ecclesias sopiretur, coll]audatum est et sanccitum ut ecclesia Augensis [hec te]neat imperpetuum de ecclesia Ultri[portus, statutumque etiam ut si aliquando] aliqua harum ecclesiarum in aliqua laboraverit causa, s[i ab]bas cujus causa [agi]tatu[r alterum] invitaverit, [invitatus cum] invitante in expensis invitantis sine mora eat. Hec satis honesta dispensatio adjuncta est, ut si [quis] monacus vel canonicus, harum ecclesiarum aliqua ductus infirmitate, de ecclesia sua exierit, ad quamlibet harum fugerit, sine [offe]nsione per octo dies recipiatur. Quod si infra prescriptum tempus sue [ecclesie recon]ciliari non possit, deinceps non retineatur, sed eat quo voluerit. Anno ab Incarnatione Domini Mº. Cº. LXº. [Iº, hec concordata] societas, prius bene tractata et ordinata, et tandem scripto est commendata, in presentia domin[i Johannis, comitis Au]gi, presentibus abbatibus utriusque ecclesie et monachis et canon[icis regu]laribus, domino Ricardo Ultriportus et domino Rogero Aug[ensis] ecclesie abbatibus.

(Dans la marge de gauche de cette charte, on lit :)
IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. CIROGRAPHUM INTER ECCLESIAM ULTRIPORTUS ET ECCLESIAM AUGENSEM, PRO CONCORDIA.

Pour citer l'acte :

« Acte 584 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_584.html [consulté le 24/11/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel