Scripta n° 4126

Numéro Scripta4126
Bénéficiaire(s)France (roi)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation...1230...
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Enquête sur la justice de Fleury.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1142, p. 311-312..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par L. Delisle.

Texte établi d’après a

Hec est inquisitio de Floriaco, quia dominus Matheus de Tria, miles, dicit quod justitia de Floriaco est sua, et dominus ballivus de Gisortio dicit quod est domini regis.
Gaufridus dictus Benedictus, juratus, dixit quod Johannes, filius Alexandri, occidit Symonem de Floria, et Chaunelus, qui erat tunc tempore serviens domini regis, cepit mobilia et immobilia sua, et fecit ea duci apud Gisorcium, et vidit dictus G., quod dictus C. fecit laniari et avelli domum Alexandri, et domum Coignefestu, ex parte et justitia domini regis. Et dicit dictus G. quod audivit dici a patre suo, qui fuit serviens domini regis, ut dicit, qui erat anticus homo quando decessit, quod aliquis non habebat magnam justitiam in Vulcassino nec in castellania de Calvomonte, nisi dominus rex, nisi domino regi celata fuisset, et dicit quod dominus Bernerus de Molendinis, miles, qui occisus est, occidit Roterum, et dominus rex habuit mobilia et cautalla et ducta fuerunt apud Gisortium.
Guillelmus de Gisorcio, juratus, dixit idem quod Gaufridus per omnia et in omnibus.
Galterus Ad Humeros, juratus, dixit idem quod Gaufridus per omnia et in omnibus, et addidit quod aduxit (sic) mobilia et cautalla dicti B. apud Gisorcium.
Odo Cadrigarius, Jocetus de Floriaco, Baldoinus de Monasterio, Balduinus le Suierres, Nicholaus le Haubergiers, Hernericus de Floriaco, Ricardus de Floriaco, Odo le Privez de Floriaco, Galterus Potarius, Petrus le Suerres, Robertus de Maresco, Geroudus de Floriaco, Robertus Gobet, Jocet de Aqua, Gerardus de Prato, Petrus Avinniar, Johannes le Rier, Herbertus Aaline, Arnulfus Floins, Fulco le Charous, Renaudus de Yvriaco, Aubertus de Silliaco, Petrus à la Dent, Garnerus de Molendino, Adam Carnifex, Nicholaus Draperius, Johannes Gaconis, Gerardus Portarius, Johannes dictus Chevalier, jurati, dixerunt idem quod primus.

Pour citer l'acte :

« Acte 4126 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4126.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel