Scripta n° 7607

Numéro Scripta7607
Auteur(s)Jean, Lisieux (évêque)
Bénéficiaire(s)Troarn, Saint-Martin (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1139
Lieu d'émissionLisieux
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Notice d’un procès devant Jean, évêque de Lisieux, entre Richard et Anselme de Dives, d’une part, et l’abbaye de Troarn, d’autre part, au sujet de l’église de Dives (Calvados).

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Haskins Charles Homer, Norman Institutions, Cambridge, Harvard University Press, 1918, Appendix H, n° 1, 321..

Texte établi d’après a

Anno .M°.C.XXXIX. defuncto Herluino presbitero de Diva moverunt Ricardus de Diva et Anselmus frater eius contencionem de ecclesia de Diva contra nos. Dicebant enim quandam partem eiusdem ecclesie esse suam et maxime presentacionem presbiteri. Pro qua causa iussu Iohannis episcopi Lexoviensis perrexerunt in curiam Sancti Petri ante ipsum episcopum, scilicet domnus abbas Andreas et monachi eius cum eo Rannulfus cellararius et Radulfus de Waravilla et Rogerius de Sancto Wandregisilo et Ricardus de Diva et Anselmus frater eius. Et diraciocinati sunt idem abbas et monachi eius quod tota ecclesia Sancte Marie de Diva sua erat et presentacio presbiteri, per testimonium et iudicium predicti episcopi et iudicium qui curiam tenebant et per cartam suam quam inde habebant firmatam manu Willelmi senioris regis et Rogerii de Belmont et Roberti filii eius et manu Hugonis episcopi Lexoviensis et per guarantores suos quos ibi habebant, scilicet Rogerium de Spineto et filios eius et Jordanum de Sulleio ; et saisiti redierunt a curia abbas et monachi eius. His interfuerunt Herveus archidiaconus, Normannus archidiaconus, decanus, Rogerius de Monasteriolo, Hugo Teillardus, Willelmus de Capella.

Pour citer l'acte :

« Acte 7607 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_7607.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2014-01-27

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel