Scripta n° 397

Numéro Scripta397
Auteur(s)Raoul Ier, Clermont (comte)
Bénéficiaire(s)Jumièges, Saint-Pierre (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1162, 7 juin
Lieu d'émissionCreil
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Raoul [Ier], comte de Clermont, confirme la donation faite aux religieux de Jumièges par Gautier de Clermont, son frère, clerc, de la dîme en grain et en vin de Montataire et de Crécy.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Vernier Jules-Joseph, Chartes de l’abbaye de Jumièges (v. 825-1204), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1916, 2 vol., n° LXXXIII, t. 1, p. 207-208..

Texte établi d’après a

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Radulfus, comes Clarimontis, notum fieri volo præsentibus et futuris quod Walterius clericus, frater meus, assensu et voluntate mea omniumque fratrum meorum, dedit Deo et Gemmeticensi æcclesiæ in elemosinam, ad victum monachorum in æcclesia sancti Petri sanctique Leonardi de Montetharæ Deo servientium, totam decimam quam habebat apud Monthatheram et in Creisseio perpetuo possidendam. Monachi autem, nolentes eam nisi ex meo dono accipere, rogaverunt ut quod frater meus æcclesiæ dederat et ego præbuissem. Quorum piæ petitioni libentissime prebens assensum, decimam tocius meæ terræ de Montetharæ et de Creisseio in annona et vino et in omnibus omnino rebus de quibus debet dari decima Deo et Gemmeticensi æcclesiæ dedi et super altare sancti Petri principis apostolorum sanctique Leonardi cum fratre meo misi. Nunc ergo successores meos et supplicando rogo et rogando supplico quod, sicut instituta sua rata voluerint fore, ita mea sinant firma permanere. Et ut harum decimarum donatio rata habeatur, præsentes litteras sigillo meo inpressi. Hujus rei testes sunt Haymardus capellanus, Walerannus Tinel, Gundacrus, Hugo de Vilerss., Hugo de Pratis, Johannes de Monte, Odo Veisdie, Robertus Maior, Rainaldus frater ejus, Hugo de Rains, et multi alii. Data publice apud Creellum super Ysaram, anno ab incarnatione Domini. Mº. Cº. LXº. IIº, .VIIº. idus junii.

Pour citer l'acte :

« Acte 397 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_397.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel