Scripta n° 8490

Numéro Scripta8490
Auteur(s)Renaud, Le Mans (évêque)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Bénéficiaire(s)Rouez, Notre-Dame de Champagne (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1188
Action juridiquefondation
Langue du texte latin

Analyse

CHARTE DE FONDATION DE L’ABBAYE DE CHAMPAGNE.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Histoire de l’église du Mans, Paris, Julien, Lanier, 1851-1871, 10 vol., t. 4, n° XLI, p. 555..

Texte d’après a

R. Dei gratia Cenomanensis episcopus omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem.
Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod Fulco Ribole in perpetuam eleemosinam dedit et concessit Deo et beate Marie et toti conventui de Saviniaco domum de Ramis cum universitate edificiorum, cum omnibus pertinenciis ostensis abbati et monachis ejus et aliis ; ita tamen ut, si quid infra terminos ostensionis illius continetur quod ipse eis tradere non possit absolute et in pace, competentem compositionem eis faciet de his que contigua sunt huic terre. Hanc autem elemosinam fecit in salutem anime sue et patris sui et antecessorum et successorum suorum, ad conventum abbatie ibi instituendum ; sed quoniam capitulum Savigniense nusquam instituere potest conventum sine appensu generalis capituli cisterciensis, pepigerunt predicti abbas et monachi Savignienses F. Ribole, quatinus licentiam a capitulo cisterciensi si possent impetrarent, ut infra festum omnium Sanctorum ibi conventus institueretur. Quod si impetrare non possent a capitulo cisterciensi, domus illa cum universitate predictis monachis adsignata ad predictum dominum F. Ribole et heredes ejus quiete et absque omni litigio rediret. Verum quod locus ille inobs est vinearum, concessit predictus miles ut per quinquennium integrum C. summas vini singulis vindemiis predictis monachis conferret absque omni sumptu et labore eorum, excepto quod facient eas deduci in domum illam. Sed quoniam decime terre illius assignate monachis Sivigneiensibus ad monachos de Cultura dignoscuntur pertinere, pepigit predictus Fulco quod redditum modiorum bladi monachis de Cultura singulis annis in compensatione reddet. Quod si monachi de Cultura compensacionem predictam noluerint accipere, sepe fatus F. concilio domini Cenomanensis in hoc articulo stabit juxta utilitatem Savigneiensium monachorum. Concepit etiam sepe dictus F. quod per duos annos licebit monachis molere annonam suam in molendino de Ramis, et ipsi non dabunt molituram. Interim autem dum conventus non erit ibi, duo monachi presbiteri qui celebrent divina ibi erunt assidui et duo conversi.
Huic pactioni interfuerunt p. precentor, W. archidiaconus Cenomanensis, p. capellanus noster, Ph. et Ha. canonici Cenoman. S. de Passetis decanus, W. de Monce, et plures alii.

Pour citer l'acte :

« Acte 8490 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_8490.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2014-09-04

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel