Scripta n° 1871

Numéro Scripta1871
Auteur(s)Arnoul, Lisieux (évêque)
Bénéficiaire(s)Alexandre III [pape]
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation[1150-1181]
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Lettre d’Arnoul, évêque de Lisieux, adressée au pape Alexandre III, sur l’église cathédrale de Sées.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-Marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instrumenta ecclesiae Sagiensis, n° XII, col. 166-168..

Dissertation critique

Datation

Alexandre III, pape, 1159-1181.

Texte établi d’après a

Si ad vestrum literæ pervenere conspectum quibus ego majestatem vestram studui præmunire super zelo quem ad removendam de ecclesia sua religionem Sagiensis intendit episcopus, miror admodum multique mirati sunt quomodo factum hujusmodi scriptumque publicum super eo facto vestræ potuit subripi sanctitati. Quid enim? episcopalem ecclesiam miserabili paupertate damnatam religiosus episcopus redditibus, ædificiis, ornamentis et ea ad quam plurimum intendebat religione fundaverat, ipsamque de paupere divitem, prædicabilem de obscura, de ignobili, si dici fas est, fecerat gloriosam. Quod factum, tota sane partium nostrarum venerabatur ecclesia, omnisque ubique religio commendabat, si quis vel effusam in omnes caritatem, vel ordinis vellet attendere disciplinam. Nec ab ipso tantum hoc, sed multarum venerabilium personarum studiis, multarum fuerat auctoritate perfectum, quoniam ad studia laborum ejus prospera semper optati proventus auspicia concurrebant, adeo ut ad constitutionem ecclesiæ illius contendere virtus et fortuna viderentur. Exultabat apostolica sedes, quod prima tantæ religionis fundamenta jecisset, quod promotionem ejus continuo fovere non destitisset auxilio, quod consummationem ejus privilegiis et valituro in perpetuum anathemate communisset, etc. Tum sub finem conqueritur de episcopo Sagiensi. Quod ego vobis in hoc facto vereor accidisse, sicut sanctitati vestræ postmodum evidentibus liquebit indiciis, cum ad aures vestras veridica relatione pervenerit, quanta malignitate et audacia prædictus episcopus infirmitatem status vestri publice prædicaverit, et hostium ecclesiæ victoriam rediens dixerit imminere. Loquar tamen interim ad dominum meum, utinam complaceant ei eloquia mea! loquar, inquam, quia apud eum mihi sermo est, apud quem non eget vel intercessore religio, vel justitia defensore. Domine, quotquot ordinis illius observantiam profitentur aut diligunt per omnes Galliarum ecclesias et Anglorum, audito hoc verbo scandalizati sunt, quærentes quid antecessorum vestrorum, quid denique vestrum tam recens solverit anathema, cum nulla vis necessitatis appareat, nec tanto vulneri remedium aliquod aliqua recompensatione videatur afferri. Omnes redditus et omnes obventiones archidiaconatus illius, quæ ad communes usus regularium fratrum fuerant assignatæ, sine causæ cognitione sublatæ sunt, atque unius personæ ipsiusque sæcularis sumptibus attributæ. Quærunt igitur de jure quod suum est sine judicio spoliati, subductoque quod pauperibus solebat erogare religio, nichil se præter vacuas manus exhibere deplorant. Procedit interim inter cilicia pauperum fratrum et sordes, cartularii filius, sericis adornatus et variis, quem ipsi invisæ dissimilitudinis animal intuentes, quasi seminarium quoddam revocandæ secularitatis, tacitis, quod solum audent, animis execrantur, condemnant. Auget metum quod alius adhuc vacans archidiaconatus in eadem servatur ecclesia, minori nepotulo conferendus, quam cito in legitimam ætatem videbitur excrevisse. Præterea priore claustri remoto, quia acrioris ingenii credebatur, et ad injurias ecclesiæ non silebat ex conscientia, episcopus priorem constituit idiotam, ut ipse scilicet locum suppleat idiotæ, et bona eorum in usus proprios sine contradictione convertat. Agite ergo et apostolicam vobis domesticæ severitatis revocate prudentiam, ut quod sanctitati vestræ subreptum est, ipsa sanctitas vestra reducat ad formam, quatenus sanctæ institutionis reformetur integritas, et ad vires prestinas, tam vestra quam prædecessorum vestrorum privilegia convalescant. Sic enim obstruetur os loquentium iniqua, et in laudem et gloriam nominis vestri fideles vestri libertate solita proclamabunt, et exempli terrore sublato, status ecclesiæ tranquillitate pristina conquiescet. Timeo ne audacius forte loquutus sim, quam vestræ debuerim sanctitati, sed me sanctæ opinionis vestræ zelus impulit ad loquendum, et ecclesiæ illius indigna contritio, cui multis ex causis ab antiquo sum plurima caritate devinctus. Scio quia acceptior erit in auribus vestris diligentis devota præsumptio quam fallax assentatio blandientis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1871 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1871.html [consulté le 22/12/2024].

Création de la fiche

2007-04-02

Dernière mise à jour

2024-06-12, TFujimoto