Scripta n° 4932

Numéro Scripta4932
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Robert Triasnon [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1267, février
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Guyard Sorel et Agnès, sa femme, reconnaissent la vente qu’ils ont faite à Robert Triasnon d’un tènement à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCLXVI, p. 271-272..

Texte établi d’après a

Omnibus hec visuris, officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Guiardus dictus Sorel et Agnes, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et omnino reliquisse Roberto dicto Triasnon, pro ducentis libris turonensium de quibus tenerunt se coram nobis pro pagatis, renunciantes exceptioni pecunie non numerate, quoddam tenementum quod dicebant se habere in parrochia Sancti Laurentii Rothomagensis, inter terram que fuit Nicholai de Goy, ex una parte, et terram Johannis Pigache, ex altera, sicut se proportat a vico per ante usque ad terram Martini Pigache : tenendum et habendum de cetero dicto Roberto et ejus heredibus, libere, pacifice et quiete, et ad faciendum ex inde, salvo jure dominico, omnem suam penitus voluntatem. Juraverunt insuper predicti Guiardus et Agnes, ejus uxor, tactis sacrosanctis ewangeliis, spontanea voluntate sua, coram nobis, non coacti, nec propter aliquem metum qui possit cadere in constantem virum, quod in dicto tenemento ratione hereditatis, dotalicii, maritagii, particionis, conquestus, escaanchie, elemosine, vel aliqua alia ratione sibi competenti, per se vel per alium, nichil de cetero reclamabunt, nec dictum Robertum et ejus heredes super premissis seu aliquo premissorum in aliquo foro ecclesiastico, vel seculari, aliquatenus molestabunt. Immo ipsi et eorum heredes quos ad hoc specialiter obligarunt sub eodem juramento dicto Roberto et ejus heredibus dictum tenementum contra omnes garantizabunt et ab omnibus impedimentis et obligationibus, excepto jure dominico, penitus liberabunt. In cujus rei testimonium, presenti scripto sigillum curie nostre, ad instanciam partium, duximus apponendum.
Actum anno Domini Mº CCº sexagesimo sexto, mense februarii.

Pour citer l'acte :

« Acte 4932 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4932.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel