Scripta n° 4621

Numéro Scripta4621
Auteur(s)Robert, fils de Rainfred de Rumilly [particulier]
Bénéficiaire(s)Marigny, Saint-Pierre (église)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation[1051-1100]
Action juridiquefondation
Langue du texte latin

Analyse

Dédicace de l’église de Marigny.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Musset Lucien, Peuplement en bourgage et bourgs ruraux en Normandie du Xe au XIIIe siècle, Cahiers de civilisation médiévale n° 9, 1966, n° I, p. 206..

Dissertation critique

Datation

« Seconde moitié du XIe siècle » : datation proposée par Musset.

Texte établi d’après a

Notum sit fidelibus sancte ecclesie quatinus Robertus filius Rainfredi de Rumilleio fecit ecclesiam sancti Petri de Marineio dedicari, pro ejus anima et pro anima patris sui et matris sue et pro anima Muriel uxoris ejus, que obiit in eadem ecclesia et intus jacet, et pro animabus omnium parentum suorum vivorum atque defunctorum necnun et nasciturorum. Et in illa die qua ecclesia dedicata fuit, hanc dotem ei dedit, scilicet burgum quod ipse in Mar[i]neio habebat ultra pontem, in quo suus frater Gaufredus nullam partem habebat, quia ipse Robertus emit terram illam de suo proprio censu Gaufrido filio Amici, in qua illud burgum edificavit, et illud dedit ecclesie totum quietum sicuti ipse habebat de omnibus rebus et de omnibus serviciis, necnun unum sestarium frumenti de duobus molendinis ipsius parrochie, et quietudinem domus Bosonis sacerdotis de omnibus teloniis, et decimam de alio burgo totam in eadem die ecclesie donavit. Hec dona per quemdam cultellum super altare confirmavit. … … …

Pour citer l'acte :

« Acte 4621 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4621.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-10-29

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel