Scripta n° 1870

Numéro Scripta1870
Auteur(s)Arnoul, Lisieux (évêque)
Bénéficiaire(s)Alexandre III [pape]
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation[1159-1181]
Action juridiquenotification
Langue du texte latin

Analyse

Lettre d’Arnoul, évêque de Lisieux, adressée au pape Alexandre III, sur l’église cathédrale de Sées où l’évêque, son frère, a institué les chanoines réguliers au lieu des séculiers.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-Marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instrumenta ecclesiae Sagiensis, n° XI, col. 165-166..

Dissertation critique

Datation

Alexandre III, pape, 1159-1181.

Texte établi d’après a

Est quiddam in quo majestatis apud vos reus inveniar, nisi vestram fidelibus indiciis præmuniero sanctitatem. Habuit ecclesia Sagiensis episcopum, cui me fraterni sanguinis necessitudo conjunxit, sed arctius gratia beneficentiæ liberalis astrinxit. Hic cum prædictam ecelesiam suscepisset, magnam temporalibus curam, majorem spiritualibus homo sanctus impendit. Ipsam igitur thesauris ornatam, instructam ædificiis, possessionibus reddidit ampliatam, adeo quod pro XIII canonicis, quos sæculares appellant, ipsisque pauperibus, moriens ibidem XXXVI canonicos regulares cum omni ædificiorum sufficientia et reddituum copia dereliquit. Cumque eam in temporalibus nobilem reddidisset, in spiritualibus semper nobiliorem studuit exhibere vir magnificus, et omni sanctitate laudabilis, cui nec sanctitas magnificentiam tolleret, nec magnificentia sanctitatem. Quod bonum a prædecessoribus vestris viris apostolicis, Honorio primum, postmodum Innocentio, denique Eugenio et Adriano cœptum est et firmatum ; præcedente siquidem gloriosissimi regis Anglorum Henrici devotione, qui ob eamdem causam ecclesiæ bona contulit, et præcepti regalis valituro in perpetuum munimine roboravit. Cumque res hæc a prædicto viro religiosissimo Honorio traxisset initium, ab irreparabili viro Innocentio meruit incrementum, cujus auctoritate prædictus episcopus electas ab ecclesia S. Victoris Parisiensis personas accepit, quarum sanctitas et prudentia suis meritis tantæ rei posset initia consecrare. Quorum studiis tantum inter varias tribulationes sanctum opus excrevit, ut inter omnes Gallicanas ecclesia illa cœperit de nobilioribus illius ordinis æstimari, si quis circa eos hospitalitatis gratiam, vel ordinis vellet attendere disciplinam. Porro ne qua posset oriri sæcularitatis in posterum revocandæ suspicio, et quia potior fructus poterat de regularium administratione sperari, statutum est et Romanæ ecclesiæ nihilominus auctoritate firmatum, quod in regulares personas sicut præbendæ, ita et archidiaconatus, et omnium rerum tam potestas quam administratio conferretur ; ita nimirum, ut omnes obventiones deberent in commune referri, ne cupiditati daretur occasio, si eas liceret privatis usibus applicare. Quod adeo verum est, ut defuncto sæpe dicto episcopo, eum qui successit episcopari ecclesia Romana nulla ratioue permiserit, donec eumdem ordinem in propria persona professus est, et quod ipsum in ecclesia fide bona servaret, juramento corporaliter interveniente firmavit. Tantus siquidem favor religionis extitit apud eam, ne statuæ aureæ, quod absit, caput æneum ipsius opificio diceretur affixum. Verum episcopus iste qui ad præsens, Domino permittente, successit, detestabilem concepisse prædicatur affectum, scilicet plantationem hanc penitus evellendi, destruendique bonum, quod fidelium devotio, quod auctoritas principum, quod sanctorum religio, quod ecclesiæ Romanæ privilegia duraturo in perpetuum anathemate firmaverunt. Quod si totum a discretione vestra non poterit impetrare, archidiaconatus saltem ad sæculares studebit revocare personas, scilicet ut habeat carnalis affectio quod nepotibus tribuat et propinquis. Sed hunc ipsum pietatis specie palliabit affectum ; dicturus ecclesiam illam idoneas non habere personas, quæ talibus sufficere probentur officiis, tanquam si sanctæ simplicitati prævalere debeat sæcularis astutia, aut de ecclesia sancti Victoris, aut sancti Rufi, vel aliis similibus personæ non possint auctoritate vestra ad hæc officia dispensanda transferri. Et ego quidem ecclesiæ illius archidiaconus extiti, ipsiusque beneficiis educatus sum, ipsius institutionibus eruditus, justumque est ipsius me semper detrimentis occurrere, et utilitatibus debita diligentia providere. Sed et bonum quod tanto domini et fratris mei labore contractum est, humeris meis sustinendum memoria fraternæ caritatis imponit, propter quod inter me et episcopum loci illius, cum domesticus noster extiterit, multisque a me beneficiis sit præventus, noviter est oborta discordia, quia fratrum illorum injurias sustinere non poteram, eique ad ordinis subversionem, opem et consilium non præstabam. Unde illum, et eos qui cum ipso sunt, tanquam adversarios nostros et manifestos hostes sapienter accipite, quoniam ultrices linguæ neque fidem, neque facilem promerentur auditum, etc. Absit igitur a vobis, ut prædecessorum vestrorum sancta plantatio vestris convellatur manibus, vestris viribus exstirpetur. Absit, ut per vos tot Romanorum pontificum anathemata ducantur in irritum. Absit ut per eos remota secularitas, auctoritatis vestræ sententia revocetur.

Pour citer l'acte :

« Acte 1870 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1870.html [consulté le 21/11/2024].

Création de la fiche

2007-04-02

Dernière mise à jour

2024-06-12, TFujimoto