Scripta n° 714

Numéro Scripta714
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Guillaume de la Porte, Rouen (chanoine)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1233, septembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Autre charte d’un official de Rouen, sur le même sujet (SCRIPTA 713)

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CLVII, p. 175-176..

Texte établi d’après a

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis.., officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod constituti in jure coram nobis Durandus le Machon et Letia, uxor sua, ut dicebant, recognoverunt se tradidisse et concessisse domino Willelmo de Porta, canonico Rothomagensi, in feodum et hereditatem, quoddam tenementum quod habebant apud Rothomagum, sicut dicebant, in parrochia Sancti Amandi, cum toto edificio desuper edificato, situm inter furnillum abbatisse Sancti Amandi, ex una parte, et terram que fuit uxoris Audini Anglici, ex altera, sicut se proportat longitudine et latitudine a vico ante usque ad gardinum Thome de Bonmolins per retro, pro septuaginta libris turonensium, de quibus tenuerunt se pro pagatis coram nobis, renuntiantes exceptioni pecunie non numerate, tenendum et possidendum dicto Willelmo et ejus heredibus, vel cuicumque illud dederit vel assignaverit, de predicto Durando et ejus heredibus libere, et quiete, et pacifice et hereditarie, reddendo inde eidem Durando et heredibus suis annuatim duodecim denarios usualis monete in festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste, et domino feodi illius triginta et novem solidos redditus usualis monete apud Rothomagum in quatuor terminis reddendos, videlicet in festo sancti Michaelis novem solidos et sex denarios, in Nativitate Domini decem solidos, in Pascha novem solidos et sex denarios, in Nativitate sancti Johannis Baptiste decem solidos. Licet autem predicto Willelmo de predicto tenemento, tanquam de suo proprio hereditagio, salvis redditibus antedictis et jure dominico, suam penitus facere voluntatem. Juraverunt etiam prenominati Durandus et Letia, uxor sua, tactis sacrosanctis evangeliis, spontanea voluntate coram nobis quod, in predicto tenemento, ratione elemosine aut dotalicii, aut alia aliqua ratione sibi modo competenti, per se vel per alium, preter redditum suum supradictum, nichil de cetero reclamabunt, nec dictum Willelmum vel ejus heredes super dicto tenemento aliquatenus molestabunt, et ab omnibus redditibus adquitabunt per census supradictos. In cujus rei testimonium, presenti scripto, ad instantiam partium, sigillum curie Rothomagensis duximus apponendum. Actum anno Domini Mº. CCº. XXXº. IIIº, mense septembris.

Pour citer l'acte :

« Acte 714 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_714.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel