Scripta n° 691

Numéro Scripta691
Auteur(s)Simon Ier, Roy-Boissy, Notre-Dame de Lannoy (Briostel) (abbé)
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1225, décembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Association entre les abbayes du Tréport et de Notre-Dame de Briostel

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CXXXIV, p. 153-154..

Texte établi d’après a

Universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, Simon, Dei miseratione abbas, et conventus de Briostel, Cisterciensis ordinis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos, de communi assensu, tradidimus et concessimus abbati et conventui de Ulteriportu ad perpetuam firmam, pensata utilitate utriusque monasterii, omnia illa que habebamus apud Ulteriorem Portum et apud Augum, tam in domibus quam in salinis, redditibus, consuetudinibus foreste et rebus aliis cum hominibus suis, preter quinquaginta solidos annui redditus apud Guerreville, ex dono nobilis viri Johannis, quondam comitis Augensis, quos nobis et ecclesie nostre retinemus. Omnia ante predicta, preter dictos quinquaginta solidos, dicti abbas et conventus de Ulteriori Portu de nobis tenebunt in perpetuum libere, quiete et pacifice ex omni actione ad nos pertinente, reddendo annuatim inde nobis in perpetuum quatuor viginti salis modios de sale salinarum Ulterisportus, medietatem ad festum sanctorum Gervasii et Prothasii, et aliam medietatem ad festum beate Marie Magdalene, quicquid contingat de supradictis ; ita quod, quando servientes nostri cum quadrigis nostris, ad predictos terminos, pro sale predicto, apud Ulteriorem Portum venient, abbas et conventus Ulterisportus servientibus nostris in victu, in hospitio et necessariis, absque avena, sufficienter providebunt. Et si servientes nostri et quadrige nostre ibi moram fecerint ultra diem unum, per defectum abbatis et conventus Ulterisportus, in omnibus necessariis, tam in avena quam in aliis rebus, quamdiu ibi moram fecerint, eis competenter providebunt. Super his autem firmiter et fideliter observandis in perpetuum, ipsi abbas et conventus Ulterisportus se jurisdictioni domini Rothomagensis archiepiscopi supposuerunt, ad interdicendum eos si aliquid defuerit, quod absit, in solutione plena salis pretaxati, cessante omni appellatione ; similiter supposuimus nos interdicto domini episcopi Belvacensis, ad interdicendum nos si aliquid, quod absit, velimus resilire a predicta traditione et concessione rerum predictarum, cessante omni appellatione. Ceterum, ad majorem securitatem et in Spiritu sancto confederationem, concessimus abbati et conventui Ulterisportus in perpetuum participationem omnium bonorum spiritualium que fiunt et fient in ecclesia nostra de Briostel, ita quod, quando obitus unius eorum nobis fuerit denunciatus, una missa a singulis sacerdotibus celebrabitur pro eo, et ab illis qui non fuerint sacerdotes quinquaginta psalmi, et a conversis centies Pater noster. Hoc idem facient pro nobis in perpetuum abbas et monachi de Ulteriori Portu. In cujus rei testimonium....... Actum anno gratie Mº. CCº. XXº. Vº, mense decembri.

Pour citer l'acte :

« Acte 691 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_691.html [consulté le 22/12/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel