Scripta n° 4782

Numéro Scripta4782
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Gilbert Mordret [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1235, 30 juin
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Erembourge, sœur de Me Mauger Lequeu, ratifie la vente faite par son fils, à Gilbert Mordret, d’un tènement à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CIII, p. 102..

Texte établi d’après a

Omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod constituta coram nobis Eremburgis, quondam uxor magistri Maugeri Coci, ut dicebat, concessit et ratam habuit venditionem quam Garnerus Cocus, filius ejusdem Eremburgis fecerat Gilleberto Mordret et Aelicie, ejus uxori, super tenemento cum domibus, sito in Mala Palude Rothomagi, inter terram que fuit Andree, clerici, et terram Hersendis Le Borgne, sicut se proportat a vico usque ad terram que fuit Remburgis, ut dicebatur. Preterea dicta Eremburgis, sponte et sine coactione, tactis solempniter sanctis evvangeliis, coram nobis juravit quod in totali dicto tenemento cum domibus, desuper, nomine dotalitii, hereditagii, elemosine, seu quolibet alia ratione, sibi modo competenti, nichil de cetero reclamabit, nec dictos Gillebertum Mordret et Aeliciam, ejus uxorem, vel eorum heredes super hoc aliquatenus molestabit. Et quod eisdem Gilleberto et Aelicie, et eorum heredibus, contra omnes pro posse suo garantizabit.
Quod ut ratum permaneat, presenti scripto sigillum curie Rothomagensis, ad ejusdem Eremburgis instantiam, duximus apponendum.
Actum anno Domini Mº CCº XXXº quinto, mense junio, in crastino apostolorum Petri et Pauli. Valeat universitas vestra in Domino.

Pour citer l'acte :

« Acte 4782 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4782.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel