Scripta n° 257

Numéro Scripta257
Auteur(s)Renaud, chambrier d’Henri Ier, roi de France [particulier]
Bénéficiaire(s)Fécamp, La Trinité (abbaye, abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1031-1060]
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Renaud, chambrier du roi Henri, abandonne toutes les coutumes qu’il percevait sur la terre des moines de Fécamp à Villiers-Saint-Paul. Il reçoit pour cet abandon 14 onces d’or et 10 livres d’argent en monnaie de Senlis.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Depoin Joseph, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Martin de Pontoise publié d’après les documents inédits, Pontoise, Publications de la Société historique du Vexin, 1895-1909, p. 302..

Texte établi d’après a

Auctoritate Dei omnipotentis, jussu quoque senioris mei HENRICI Francorum serenissimi regis, ego RAINALDUS predicti senioris camerarius quandam convenientiam facio, in primis cum Deo omnipotente vivo et vero, qui me et omnes habet judicare, deinde cum abbati JOHANNE et monachis qui Fiscanni Sti Trinitati serviunt nunc et post eos futuri sunt, de potestate que Villare dicitur, ut ab hac die et deinceps nichil ego ipse vel heres meus sive successor possint clamare in ipsa Villari potestate, non comparationem, non prelaturam, sive exactionem aut vini aut frumenti, aut alicujus servitii quod de terra possit exigi, vel hominibus aut possessione eorum, nullam omnino costumam ; sed sit ipsa terra sicut est suis finibus undique determinata, ita libera, ita solida, ita quieta sicut fuit in manu gloriosi regis ROTBERTI, cujus ipsa fiscus et alodus extitit ; quique eam pro sua anima et heredum suorum salute, Deo omnipotenti in loco Fiscannensi regio munere perpetualiter dedit… Pro hac conventione… accepi ab ipso abbati… XIIII uncias optimi auri et decem libras denariorum Silvanectensis monete. Hujus vero descriptionis testis ego sum et HUGO filius meus cum uxore sua, et uxor mea ERMENTRUDIS, fideles quoque mei NIVELUNS et frater ejus RADULFUS Siniscal, Walterius prepositus, Arnulfus, Gosbertus et alii quamplures.

Pour citer l'acte :

« Acte 257 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_257.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-09

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel