Scripta n° 6945

Numéro Scripta6945
Auteur(s)Henri II Plantagenêt, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Alexandre III [pape]
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation1166
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Lettre de Henri II au pape Alexandre III, pour se plaindre de l’appui donné par la cour de Rome à l’archevêque de Cantorbéry.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Berger Élie, Delisle Léopold, Recueil des actes de Henri II, roi d’Angleterre et duc de Normandie concernant les provinces françaises et les affaires de France, Paris, Imprimerie Nationale (Chartes et diplômes relatifs à l’histoire de France), 1916-1927, 3 vol., n° CCLXI, t. 1, p. 407..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par DELISLE/BERGER.

Texte établi d’après a

Reverendo domino et patri suo spirituali A., Dei gratia summo pontifici, Henricus, eadem gratia Rex Anglie, dux Normannie et Aquitanie, et comes Andegavie, salutem.
Literas vestras, quas mihi per fratrem Gaufridum direxistis, suscepi, quibus visis et intellectis, valde contristatus sum et iratus. Sciat autem discretio vestra quod ultra id quam credi potest admiror curiam Romanam ita manifeste operari contra me et honorem meum et regnum meum, quod a nemine nisi a solo Deo advoco. Proditores etenim meos, qui nequiter et proditiose adversum me egerunt, sicut toti notum est mundo, fovetis et sustinetis, quos potius destruere deberetis quam tueri. Inauditum est quod curia Romana proditores tueatur, et nominatim meos, quod non merui. Eo autem magis moveor, quod tempore meo et de proditoribus meis inceptum est. Id insuper est quo majori agitor furore, quod non solum proditores meos sustinet et tuetur curia Romana, sed etiam de justitia mihi deficit, quam quilibet modicus et miser haberet, et quam multi clerici minimi momenti postea habuerunt, sicut propriis vidi oculis.

Pour citer l'acte :

« Acte 6945 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6945.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-12-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel