Scripta n° 4916

Numéro Scripta4916
Auteur(s)Robert le Cortois, de Criquebeuf-sur-Seine [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1262, janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Robert le Cortois vend aux religieux de Bonport une pièce de terre à Criquebeuf.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCL, p. 256-257..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Robertus dictus Le Cortois, de parrochia de Crikebuef super Secanam, vendidi, concessi et omnino dereliqui viris religiosis, abbati et conventui Beate Marie Boni Portus, Cysterciensis ordinis, unam pechiam terre quam habebam in parrochia supradicta, sitam inter terram Guillelmi Beignart, ex una parte, et terram Gilleberti Maillart, ex altera, sitam in valle Vine. Pro hac autem venditione tenenda et habenda ac in perpetuum possidenda, dicti religiosi michi quadraginta solidos turonenses dederunt, de quibus me teneo pro pagato. Tenendum et habendum et futuris temporibus possidendum dictis religiosis et successoribus eorumdem, ad usus porte ejusdem domus, libere, quiete et absolute ab omni exactione et redditu, absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum de cetero, salvo tamen jure capitalium dominorum. Tali conditione quod ego prenominatus Robertus et heredes mei dictis religiosis et successoribus suis dictam terram, sicut se proportat in longo et latu, contra omnes gentes, ad usus et consuetudines Normannie, tenemur garantizare, vel in nostra propria hereditate melius apparenti, ubicumque fuerit, valore ad valorem excambiare. Et ut hec venditio in futurum firma et stabilis teneatur, presentem cartam sigilli mei testimonio roboravi.
Actum anno Dominice Incarnationis Mº CCº sexagesimo primo, mense januario.
Testibus hiis : Guillelmo Anglico ; Petro Gibet ; Jacobo Goupill ; Rogero de Sartrino ; Galtero Anglico, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4916 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4916.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel