Scripta n° 3198

Numéro Scripta3198
Auteur(s)Geoffroy, fils de Nivard [particulier]
Bénéficiaire(s)Gerbert, Saint-Wandrille-Rançon, Saint-Wandrille (abbé)
Bénéficiaire(s)Saint-Wandrille-Rançon, Saint-Wandrille (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1063-1089]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Geoffroi, fils de Nivard, fait remise du droit de travers au port de Maisons dû par les bacs et navires remontant en « France » ou en descendant.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Lot Ferdinand, Études critiques sur l’abbaye de Saint-Wandrille, Paris, Champion, 1913, n° 33, p. 79-80..

Dissertation critique

Datation

Abbatiat de Gerbert, 1063 - 4 septembre 1089.

Texte établi d’après a

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Ego Gausfredus, Niuardi filius, considerans et rationabili modo intelligens quod omnis homo viuens vanitati sit similis, diebus eius sicut umbra declinantibus breuibus momentis, et que mundus quem diligimus fregit omnisque concupiscencia eius tanquam fumus vento impulsus in se ipso deficit, pro requie genitorum meorum, pro spe salutis et incolumitatis mee, meorumque natorum, do et perpetualiter concedo, nominatim pro anima mee coniugis, Deo et sancto Wandregisilo et abbati Girberto suisque monachis, totam costumam trauersi quam in portu qui Maisuns vocatur, dare soliti erant, quicquid videlicet ex baccis vel nauibus eorum in Franciam ascendentibus siue inde descendentibus mihi jure hereditario exibat, ac recepta vice ut omni anno in anniuersario coniugis mee apud eos eius fiat memoriale in missarum vigiliarumque celebracione. Porro, ne ab aliquo meorum posterorum hec donacio possit calumpniari, tanquam siue testimonio hanc cartulam ipse fieri mandaui, et filio meo atque hominibus ut signarent persuasi ipse primus huic imponens signum confirmacionis.
S. Goesffredi, S. Goisfredi filii eius, S. Willelmi Calui.
S. Letberti militis, S. Rogerii prepositi, S. Galtherii filii eius.

Pour citer l'acte :

« Acte 3198 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3198.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-03-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel