Scripta n° 9205

Numéro Scripta9205
Auteur(s)Guillaume de Caligny [particulier]
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1182...
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume de Caligny confirme les dons faits à l’abbaye de Savigny sur son fief.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

E. Paris, BnF, n.a. lat. 2500, n° XLIII, p. 324. Copie du XXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Baiocensi, n° XLIII)

Datation

Quelques biens confirmés dans cet acte est évoqués dans la charte de confirmation de l’évêque Henri II de Bayeux de 1182, 27 mai.

Texte d’après E

In nomine Jhesu Christi sciant omnes cristiani presentes pariter et futuri quod Guillelmus de Caligneio pro salute anime mee omniumque antecessorum atque successorum concessi et hac carta confirmavi Deo et abbatie Sancte Trinitatis Sancteque Marie de Savigneio in perpetuam et ex toto liberam et quietam elemosinam omnia dona et beneficia que videlicet ex feodo meo eidem collata sunt monasterio de quibus ne moveatur controversia ullis unquam tamporibus ipsa hic sunt propriis designata vocabulis, ex dono Roberti de Caligneio patris mei masura Gervasii de Caonerieio cum omnibus pertinenciis suis ; ex dono ejusdem in Fontanis juxta Thaun masura una cum pertinenciis suis et in molendino de Caligneio decima molte tocius annone ; ex dono etiam domine Erce masura de Meio’ cum suis simul pertinenciis ; ex dono quoque Rualdi filii Roberti Rualdi et Herberti Rualdi patrui sui in Caligneio totum dominium de Brollio in quo scilicet manebant Godardus, Ansketillus, Herveus Brito et Rogerus Godardus et subtus domum Rainaldi de Alto Brollio inter domum ejus et viam de Landa juxta rivulum aque quatuor acre terre contigue. Has igitur omnes elemosinas ego et Guillelmus filius et heres meus et Herbertus Rualdus concessimus Deo et predicte abbatie de Savigneio liberas solutas et quietas ab omnibus terrenis serviciis donis et auxiliis et exactionibus denique universis sicut oblationem soli Deo debitam. His testibus, Petro, Rualdo, Roberto monachis de Savigneio, Gaufrido converso, Radulfo prebitero de Landisiaco, Rogero Pietran, Guillelmo presbitero de Caligneio, Rogero Acleve, Guillelmo Tortolf filio Gisleberti, Garino Le Pree, Ricardo Anglico, Gaultero Viele.

Pour citer l'acte :

« Acte 9205 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9205.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-15

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel