Scripta n° 722

Numéro Scripta722
Auteur(s)Guillaume de la Porte, Rouen (chanoine)
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1234, décembre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Vente par Guillaume de La Porte, chanoine de Rouen, aux moines du Tréport, d’un ténement sis à Rouen, dans la paroisse de Saint-Amand

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CLXV, p. 184-185..

Texte établi d’après a

Omnibus presentes litteras inspecturis Willelmus de Porta, canonicus Rothomagensis, in Domino salutem. Ad presencium et posterorum volo notitiam pervenire quod ego vendidi venerabilibus viris et religiosis abbati et conventui Sancti Michaelis de Ulteriori Portu totum tenementum quod emi a Durando le Machon et Letia, uxore ejus, situm in parrochia Sancti Amandi Rothomagi, sicut est edificatum et se proportat inter furnellum abbatisse Sancti Amandi, ex una parte, et terram que fuit uxoris Audini Anglici, ex altera, per longitudinem et latitudinem a vico ante usque ad gardinum Thome de Bommolins pro retro, tenendum et possidendum imperpetuum pro precio trecentarum librarum turonensium, ita tamen quod predicti totius tenementi et pertinentiarum ejus, quandiu vixero, fructus seu proventus omnes et utilitatem habebo, et tenementum ipsum, nomine eorumdem abbatis et conventus, possidebo. Post decessum vero meum vel cessionem, totum tenementum predictum ad dictos abbatem et conventum libere et plenarie revertetur, absque aliqua reclamatione vel inquietudine alicujus successorum meorum eis in posterum facienda. Sciendum est eciam quod, si forte abbas vel monachi supradicti, vel eorum servientes, Rothomagum venientes, in hospicio ipso pernoctare voluerint vel morari, ego, ex pacto, teneor eos honeste mecum recipere, ad expensas suas, in hospicio memorato. In cujus rei testimonium, sigillum meum duxi presentibus litteris apponendum. Actum anno Domini Mº. CCº. XXXº. quarto, mense decembri. Testibus hiis : Waltero, thesaurario, Rogero Canosart, Girardo Saloel, canonicis Rothomagensibus, Willelmo de Thouquevilla, tunc priore de Ulteriori Portu, Michaele et Roberto de Martini Ecclesia, monachis de Ulteriori Portu, Ricardo de Curia, Thoma Froede, Ricardo, cognomine Page, tunc servientibus abbatis, et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 722 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_722.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel