Scripta n° 3188

Numéro Scripta3188
Auteur(s)Robert Bertran, chevalier, Honfleur (seigneur)
Bénéficiaire(s)Fatouville-Grestain, Notre-Dame de Grestain (abbaye)
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation1256, 12 février
Lieu d'émissionParis
Action juridiquenotification
Langue du texte latin

Analyse

Robert Bertran, chevalier et seigneur de Honfleur, notifie un accord conclu entre lui et l’abbé et les moines de Notre-Dame de Grestain sur les ports de Fiquefleur et de Cramefleu et leurs dépendances.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, p. 100, n° 545, n. 1..

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis, Robertus Bertranni, miles, dominus de Honnefleu, salutem in Domino. Noveritis quod cum contentio verteretur inter nos, ex una parte, et viros religiosos abbatem et conventum beate Marie de Gresteno, ex altera, super portus de Fiquefleu et Crannefleu cum pertinentiis, in quibus dicebamus nos jus habere, et dicti religiosi similiter dicebant dictos portus elemosinam suam puram esse et liberam sibi et ecclesie sue datam et concessam a Roberto comite Moretonii, sicut in litteris dicti comitis patentibus super hoc confectis plenius continetur ; tandem, proborum virorum consilio, pacem composuimus in hunc modum, ita videlicet quod nos dictos portus cum pertinentiis suis in statu in quo modo sunt et erunt, si per aquam et mare sine manu opere poterunt emendari, libere pacifice et sine contradictione aliqua eisdem dimittimus, et omnes coustumas tam in navibus quam in aliis dictis portubus adjacentibus et accidentibus similiter dimittimus, hoc tamen adjecto, quod, si dicti religiosi in predictis portubus aliquid reedificare lignis seu lapidibus voluerint, ipsi tenentur coram judice seculari, in loco recordationem deferente, nos seu heredes nostros, antequam incipiant, requirere, ut in dicta reedificatione de nostro proprio usque ad tercium apponamus et tercium capiamus, et si requisiti in loco predicto dictum tertium mittere noluerimus, nichil de cetero in predictis portubus cum eorum pertinentiis poterimus reclamare, nec sine licito dictorum religiosorum in predictis locis nos vel heredes nostri aliquid innovare possumus seu edificare. Si vero acciderit quod aqua dictos portus obturaverit, licebit dictis religiosis beyum molendini cum beschis et fossariis prout cursus aque requiret emendare et pontes edificare, pasturas et areas sine contradictione nostri vel heredum nostrorum habere. Cambellanus vero de Tanquarvilla, ad petitionem nostram, sigillum suum, una cum sigillo baillivi Rothomagensis presentibus litteris apposuit, quousque littere inter nos et predictos religiosos de confirmatione predictorum, prout melius potuerint, secundum verba predicta, sint confecte et sub sigillis nostris sigillate, quando dominus rex primo Rothomagi moram fecerit in primo adventu suo, et si in instanti quadragesima ibidem vel apud Pontem Audemari non venerit, nichilominus infra scacarium Pasche, predicte littere, prout expressum est, erunt confecte et sigillis nostris sigillate. Datum anno Domini Mº CCº Lmo. quinto, apud Parisius, die sabbati post dominicam qua cantatur circumdederunt me.

Pour citer l'acte :

« Acte 3188 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3188.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-02-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel