Scripta n° 4635

Numéro Scripta4635
Auteur(s)Henri II, Bayeux (évêque)
Bénéficiaire(s)Le Plessis-Grimoult, Saint-Étienne (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1189-1205]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Confirmation par Henri, évêque de Bayeux, de la donation des églises d’Yvrandes et de Maisoncelles.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Musset Lucien, Cartulaire des possessions de l’abbaye du Plessis-Grimoult pour le département de l’Orne, Le Pays Bas-Normand n°52, 1959, n° 10..

Texte établi d’après a

Omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Henricus Dei gratia Baiocensis episcopus ecclesie minister humilis, salutem in Domino. Que religiosis domibus pie conferuntur auctoritate episcopali sunt prosequenda. Noverit itaque universitas vestra dive memorie regem Henricum dedisse et concessisse ecclesie et conventui de Plessitio in perpetuam elemosinam ecclesiam Sancte Maria de Ivranda et totum clausum sicut inter fossata continetur, ita tamen quod prior de Plessitio debet ibi canonicos exibere qui jugiter ibi serviant pro anima ejusdem regis et regine et filiorum suorum et pro animabus predecessorum ejus. Nos autem auctoritate episcopali qua fungimur donum hoc dicti regis confirmavimus, optantes et orantes ut quicumque hoc donum tam pii principis infregerit iram omnipotentis Dei incurrat, donec errorem suum digna corrigat satisfactione. Ecclesiam autem illam de Ivranda et totum clausum illud ab omni episcopali consuetudine libe amus preter solam obedientiam episcopo Baiocensi exibendam. Concedimus eis etiam ecclesiam Sancti Amandi de Maisonceles cum omnibus pertinentiis suis, quam adepti sunt ex dono Jordani de Campo Arnulfi, salvo tamen jure episcopali. Ut autem iste donationes firme et inconcusse perseverent in posterum, presenti carta eas communimus.

Pour citer l'acte :

« Acte 4635 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4635.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-10-29

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel