Scripta n° 1328

Numéro Scripta1328
Auteur(s)Geoffroy Gorres [particulier]
Bénéficiaire(s)Bayeux (chapitre cathédral)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1286, décembre
Lieu d'émissionVer-sur-Mer
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Geoffroy Gorres vend et délaisse, avec garantie, pour 42 sous tournois, au chapitre de Bayeux une rente annuelle sur un pourpris à Ver.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., n° DLV, t. 2, p. 310-311..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, tam præsentibus quam futuris, quod ego Gaufridus Gorres, de parrochia de Ver, vendidi, et concessi, et ad finem perpetuum dimisi capitulo ecclesiæ Baiocensis, pro quadraginta et duobus solidis Turonensibus, de quibus mihi præ manibus sattisfecit, videlicet duos quarterios frumenti, ad mensuram de Ver, dimidiam gallinam et quinque ova, quæ accipiebam et annuatim percipiebam super porprisium et crutam Johannis Gorres, sita apud Ripariam de Ver, inter meam terram ex utraque parte, habendum et percipiendum dictum frumentum, et dimidiam gallinam, et ova in dicto loco annuatim dicto capitulo, libere, pacifice, et quiete, sine aliqua reclamatione mei vel hæredum meorum amodo facienda, salvo jure domini capitalis. Et ego prædictus Gaufridus et mei hæredes tenemur et jure debemus dictum frumentum, et dictam dimidiam gallinam, et ova, dicto capitulo dictæ ecclesiæ Baiocensis garantizare et deffendere contra omnes, aut alibi excambiare, in nostra propria hæreditate, valore ad valorem, ubicumque poterit repperiri, si necesse fuerit, competenter. Et, ut hoc sit firmum et stabile tempore futuro, ego autem prædictus Gaufridus Gorres præsentem cartam sigilli mei munimine et testimonio roboravi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto, mense decembris, coram parrochia de Ver.

Pour citer l'acte :

« Acte 1328 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1328.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel