Scripta n° 4734

Numéro Scripta4734
Auteur(s)Guillaume le Fruitier, de Malpalu [particulier]
Bénéficiaire(s)André [clerc]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1220, mai
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume le Fruitier cède à André le Clerc un tènement au Malpalu, à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° LIV, p. 56..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes et futuri, quod ego Willelmus Le Fruitier, de Mala Palude, concessi et tradidi Andree, clerico, tenementum illud quod est apud Malam Paludem, situm inter terram ejusdem Andree et terram Alexandri Testart, sicut se proportat a terra mea quam michi retinui, sicut mete interposite dividunt, usque ad terram que fuit Roberti de Mara ; tenendum eidem Andree et ejus heredibus de me et de meis heredibus, bene, pacifice, libere, quiete, hereditarie, reddendo inde annuatim michi et meis heredibus sex denarios redditus usualis monete, videlicet ad festum Sancti Michaelis. Licet autem dicto Andree et ejus heredibus facere omnem voluntatem suam de dicto tenemento, sicut de suo proprio, salvo jure dominico et redditu meo supradicto. Et ego et mei heredes debemus garantizare dicto Andree et ejus heredibus dictum tenementum contra omnes gentes, et de omnibus redditibus acquietare per redditum supradictum. Pro hujus hereditatis concessione dedit michi dictus Andreas LX solidos turonensium de recognitione. Quod ut ratum sit, presentem cartam ei feci, et eam sigillo meo confirmavi.
Actum fuit hoc anno Domini Mº CCº vicesimo, mense maii, coram Nicholao Pigache, tunc majore Rothomagi, et sigillo communie fuit confirmatum.
Testibus hiis: Radulpho de Boes ; Hugone Waleis ; Bartholomeo Morin ; Johanne de Sancto Candido, et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4734 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4734.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel