Scripta n° 3394

Numéro Scripta3394
Auteur(s)Louis VIII, France (roi)
Bénéficiaire(s)bourgeois, Rouen (ville)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1224, mai
Lieu d'émissionSaint-Germain-en-Laye
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [VIII, roi de France,] concède aux bourgeois de Rouen les arrière-fossés de la ville de Rouen pour faire des jardins ainsi que sa terre de Roumare, moyennant une rente annuelle de vingt livres tournois et le tiers de l’ancien château de Rouen à côté de la Seine qu’avait Pierre fils de Jean Luce à tenir dudit Pierre et de ses héritiers moyennent une rente annuelle de dix livres de monnaie usuelle à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 330, p. 49-50..

Texte établi d’après a

Ludovicus, etc. Notum, etc. Quod nos concedimus dilectis burgensibus nostris Rothomagi retrofossata ville nostre Rothomagi ad hospitandum vel faciendum jardinos, et alia fossata tenentia ad muros Rothomagi tenebimus in manu nostra, sicut sunt, sine tradere ea ad hospitandum, ita quod et eadem fossata reparare et in eis fortericiam facere poterimus, si nobis placuerit. Terram autem nostram de Romara, in qua tincturarii et fullones Rothomagi terram capiunt ad tingendum et follandum, concedimus eisdem burgensibus pro XX libris turonensium nobis annuatim reddendis medietate in scacario sancti Michaelis et medietate in Scacario Pasche, ita quod, quando terra illa deficiet ubi nunc capitur, poterunt iidem burgenses per traditionem ballivi nostri Rothomagensis capere terram ad tingendum et folandum ubi eam invenerint in territorio Romare vel alibi in terra nostra de ballivia Rothomagi ubi eam capere possint competenter. Licebit etiam cuicunque voluerit terram adducere ad tingendum et folandum apud Rothomagum sine banno, nec nos nec ballivus noster poterimus vendere terram ad tingendum et folandum in territorio Romare nec in ballivia Rothomagi nec etiam alibi ad vim et bannum. De quaiis autem, que sunt subtus pontem Rothomagi et supra, ita erit quod quaia remanebunt sicut modo sunt, et, si necesse fuerit burgensibus Rothomagi, licebit eis ea facere cresci et ampliari versus aquam Secane competenter per visum ballivi nostri Rothomagi, ita tamen quod propter hoc cursus navium nullatenus impediatur ascendendo vel avalando. Preterea de voluntate et assensu Petri filii Johannis Luce concedimus dictis burgensibus nostris tertiam partem quam habebat idem Petrus in veteri castro Rothomagi juxta Secanam, eam videlicet partem que est per deversus pontem Rothomagi, prout metata, est tenendam et possidendam sibi et successoribus suis in perpetuum, reddendo inde nobis annuatim et successoribus nostris decem libras redditus usualis monete apud Rothomagum, medietatem in Scacario Sancti Michaelis et medietatem in scacario Pasche. Hec autem facimus salva nobis et heredibus nostris justicia nostra in locis predictis et salva majori et juratis communie Rothomagi tali justicia qualem habent alibi per villam Rothomagi. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno Domini Mº CCº XXIIIIº, mense Mayo.

Pour citer l'acte :

« Acte 3394 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3394.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-08

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel