Scripta n° 5010

Numéro Scripta5010
Auteur(s)Pascal II [pape]
Bénéficiaire(s)Bayeux (clergé et peuple)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1103, 8 octobre
Lieu d'émissionLatran
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Le pape Pascal [II], ayant suspendu l’évêque de Bayeux Turold qui avait été nommé par le roi d’Angleterre après un procès instruit pendant trois ans, prie le clergé et le peuple de Bayeux de choisir leur nouvel évêque.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Ramackers Johannes, Papsturkunden in Frankreich, Neue Folge 2 Normandie, Göttingen, Vandenhoeck & Ruprecht (Abhandlungen der Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 21), 1937, 2 vol., n° 5, p. 58-60..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par J. Ramackers (voir RAMACKERS, p. 58-59).

Texte établi d’après a

Pascalis episcopus seruus seruorum Dei. Clero et populo Baiocensi salutem et apostolicam benedictionem. Integritas presidentium salus est subditorum. Pro uestra igitur salute oportuit Turoldi, eius qui uobis hactenus presedit, causam diligentius uentilari. Iam enim triennium agitur, ex quo ipsius causæ actio uentilata est. Post secundam sane uocationem, cum ad nos anno preterito peruenisset, se quidem non electum a clero, non expetitum a populo, per secularem potestatem æcclesiam obtinuisse confessus est, diaconii etiam officium, quod non nisi certis licet temporibus extra eadem tempora accepisse se non negauit. Cæteros etiam minores ordines, qui distinctis ordinibus distribui precipiuntur, simul usurpasse asseruit, cum nuper ex curialibus assumptis officiis æcclesiam incessisset. Quibus nimirum euentis patuit eum tunc temporis neophiti quoque non caruisse flagitio. Pro his igitur omnibus, pro fide etiam non accipiendi a Normannorum comite honoris æcclesiastici ante conspectum Anglici regis data, depositionis in eum erat promenda sententia, cum flens et eiulans terræ consternatus indutias flagitauit, ne tanto confusus obprobrio uir in terra sua potens et nobilis sic in patriam remearet. Sic ei in annum ex apostolicæ conpassions affluentia indutiæ prorogatæ sunt. Carthaginiensi quippe concilio statutum est, ut quotiens clericis conuictis et confessis in aliquo crimine uel propter eorum uerecundiam parcitur uel propter ecclesie obprobrium aut insolentem insultationem hereticorum atque gentilium, si forte causæ suæ adesse uoluerint et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant ; si uero infra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum uox postea penitus audiatur. Iurauit itaque se in proximis kalendis octobribus, quæ iam uidelicet transierunt, Romanæ audientiæ præsentandum suscepturum, quod in eum Romana dictaret æcclesia. Post annum in kalendis octobribus ecclesiæ uestræ clerici ad nos, sicut uocati fuerant, conuenerunt confessioni Turoldi etiam hoc adicientes, quod uiolenter reclamantibus et contradicentibus clericis æcclesiam inuasisset. Porro ille nec uenit in termino nec pro se legatum secundum canonica decreta mandauit nec aliquas ueras necessitatis causas probauit. Quibus ex causis ipsum in se dampnationis dixisse sententiam sinodalia scripta confirmant. Patet siquidem eum omnia, quæ dicta sunt, comprobare, cum ipsa quoque iuxta beati Bonefacii uocem pro confessione procurata totiens constet absentia. Placuit igitur spiritui sancto sanctorum patrum auctoritatibus institutam sententiam fratrum nostrorum ore prolatam nostri quoque oris assertione corroborare. Quam etiam uobis litteris presentibus intimamus, ut uidelicet idem Toraldus ab omni deinceps episcopali ordine depositus habeatur nec ullo modo Baiocensem perturbet æcclesiam. Vobis igitur omnibus, filii in Christo karissimi, presenti preceptione mandamus, ut elemosinis atque orationibus ad Deum premissis episcopum et pastorem animarum uestrarum sacris canonibus congruentem secundum Deum eligere omni prauitate seposita studeatis, cuius presidentis integritas per Dei gratiam salus sit subditorum. Dat. Lat. VIII id. octob.

Pour citer l'acte :

« Acte 5010 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5010.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-03-07

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel