Scripta n° 680

Numéro Scripta680
Auteur(s)Richard de Villy, Aumale, Saint-Martin d’Auchy (abbaye, abbé)
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1220, janvier
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Association entre les abbayes du Tréport et de Saint-Martin d’Aumale

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CXXIII, p. 145-146..

Texte établi d’après a

Ricardus, Dei permissione Sancti Martini de Albamarla abbas, et ejusdem loci capitulum, omnibus presentes litteras inspecturis salutem et in vinculo pacis unitatem spiritus conservare. Quamvis omnes generaliter fratres ejusdem ordinis unum esse, sicut in omeliis dixit beatus Gregorius, censeantur, ad celeriorem tamen a peccatis absolutionem per plura suffragia promerendam, et ad divine propitiationis indulgentiam facilius et citius obtinendam, volumus atque statuimus ut monasterium nostrum cum monasterio Sancti Michaelis de Ulteriori Portu specialiter cohereat et in perpetuum uniatur, tam in temporalibus quam in spiritualibus, salva regulari disciplina, salvo penitus ordine. Statuimus etiam ut abbas de Ulteriori Portu de fratribus nostris et monachis aliquos sibi necessarios et utiles, si voluerit, per abbatis nostri licentiam, ad se vocet in suo monasterio quandiu voluerit moraturos, exceptis in majoribus utilitatibus apud nos occupatis, quos tamen apud eos commorantes ad majorem vel parem utilitatem poterimus revocare. Sed quandiu penes eos morabuntur, victum ibi regulariter recipient et vestitum. Si quis etiam de nobis ad ipsos, causa discordie, diverterit, ad eorum plenarie consortium admittetur, donec infra tres menses causa reconciliari debeat vel expelli. Pro defunctis autem nostris, singuli sacerdotes tres missas, similiter clerici tria psalteria, singuli laici trecentas orationes dominicas, et in communi intercenale facere tenebuntur. Abbatibus autem tunc defunctis, tam nostris quam suis, apud nos et apud ipsos anniversaria persolventur. Si quis autem scienter contra statutum illud venire presumpserit, in communi nostro capitulo se noverit excommunicationis sententia fuisse solempniter innodatum. Actum anno Dominice Incarnationis Mº. CCº. XIXº, mense januarii.

Pour citer l'acte :

« Acte 680 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_680.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel