Scripta n° 3608

Numéro Scripta3608
Auteur(s)Alexandre IV [pape]
Bénéficiaire(s)Eudes Rigaud, Rouen (archevêque)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1259, 3 janvier
Lieu d'émissionAnagni
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Le pape Alexandre [IV] ordonne à l’archevêque de Rouen d’enquêter et de rendre la justice sur la fraude dont les frères de Grammont sont suspectés.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 638, p. 122..

Texte établi d’après a

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum, sicut ex parte carissimi in Xpisto filii nostri regis Francie illustris, fuit propositum coram nobis, nonnulli priores et fratres Grandimontensis ordinis ipsius regis et aliquorum baronum regni sui litteras falsaverunt, et super hoc sunt publice diffamati, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, per te vel per alium seu alios inquisita super hoc diligentius veritate, illos priores et fratres, quos super hoc culpabiles inveneris, punias, prout de jure fuerunt puniendi, et, denuntians hujusmodi litteras esse nullas, revoces penitus omnes processus, si qui sunt habiti per easdem, non obstante aliqua indulgentia generali vel speciali per quam posset tua jurisditio impediri, et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Anagnie III nonas januarii, pontificatus nostri anno sexto.

Pour citer l'acte :

« Acte 3608 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3608.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-24

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel