Scripta n° 3980

Numéro Scripta3980
Auteur(s)Jean sans Terre, Mortain (comte)
Bénéficiaire(s)Philippe II Auguste, France (roi)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1193, janvier
Lieu d'émissionParis
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Jean, comte de Mortain, notifie le traité conclu entre lui et Philippe [II], roi de France, sur la possession de Normandie, Maine, Anjou, Aquitaine et Touraine.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1055, p. 275-276..

Texte établi d’après a

Johannes, comes Morethonii, universis ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Noverit universitas vestra quod tales conventiones facte sunt inter me et karissimum dominum meum Philippum, regem Francie: quod ipse debet habere in perpetuum in Normannia totam terram que est citra Secanam ab eo loco ubi Secana cadit in mare usque in Franciam, sicut Secana currit ex ea parte Normannie in qua situm est Rothomagum, excepta villa Rothomagi et duabus leucis circa Rothomagum. Preterea rex Francie debet habere Vallem Rotholii, cum castello et cum pertinenciis suis, et totam illam partem Normannie que est citra fluvium qui dicitur Itun, sicut idem fluvius currit usque ad Chesnebrun, cum ipso Chesnebrun et cum pertinentiis suis, et castellum Vernolii cum pertinentiis suis, et civitatem Ebroicensem cum pertinenciis suis, et cum aliis castellis et munitionibus et terris citra Itum. In Turonia vero debet habere rex Francie civitatem Turonensem et pertinentia usque ad Azai, et feodum Montistrichart et Ambazie, et preterea Montem bason cum pertinentiis suis. Castellum vero de Lochis cum pertinentiis suis, et castellum de Castellione cum pertinentiis suis, et castellum de Driencort cum pertinentiis suis, et castellum de Archis cum pertinentiis suis regi Francie remanebunt in perpetuum. Comes vero Ludovicus, consanguineus meus, habebit castella de Troa et de la Chastre cum pertinentiis suis, et feodos de Fresteval et de Vendosme. Comes vero Perticii habebit in Normannia castella de Molins et de Bomolins cum pertinentiis suis. Comes vero Engolismi tenebit terram suam a rege Francie, illam scilicet de qua ei fecit hommagium ; a me vero tenebit aliam terram, quam a me debet tenere. Ego vero faciam pacem cum comite Sancti Egidii ad laudem et consilium regis Francie. Philippo etiam de Giemo dabo dabo (sic) de terra mea quam conquiram ad laudem et consilium regis Francie. Ecclesia vero Beati Martini Turonensis habebit in Pictavia et Andegavia et Turonia et Cenomannia jura et libertates et consuetudines suas, sicut tempore Gaufridi, comitis Andegavie, et sicut tempore Willelmi, comitis Pictavie, habuit. Ego vero habebo civitatem Rothomagi et duas leucas circa Rothomagum, et totam terram Normannie preter supradictam que scripta est, quam rex Francie debet habere, et totam terram Cenomannie et Andegavie, et totam terram Aquitanie, et in Turonia totam terram preter illam quam rex Francie et comes Ludovicus, nepos meus, debent in Turonia habere, sicut supradictum est. De predictis vero terris ego regi Francie et successoribus suis, regibus Francie, faciam servitia et justicias in curia sua pro singulis feodis, sicut unusquisque feodus aportat, sicut antecessores mei antecessoribus suis fecerunt. Et, si duos heredes aut plures habuero, unusquisque eorum a rege Francie teneret illam baroniam quam haberet. De illis vero qui cum rege Francie fedus auxilii inibunt, sic erit : quod ego dabo eis terram ad laudem et consilium regis Francie. Si autem Richardus, rex Anglie, frater meus, cum rege Francie faceret pacem, et per ipsum offerret michi pacem, ego sine voluntate regis Francie cum rege Anglie pacem facere non possem. Et si rex Francie faceret pacem cum rege Anglie, ipse faceret michi pacem erga regem Anglie, ita quod ego terram, quam haberem pro pace citra mare, tenerem a rege Francie, si posset. Quod si non posset, consilium ejus esset quod hujusmodi pacem facerem scilicet quod eam terram, quam haberem pro pace a rege Anglie, ita eam tenerem ab eo, quod pro nulla causa venirem ad submonitionem ejus, sed semper per advocatum aut per nuncium absens agerem vel responderem, et totum ibi facerem per advocatum aut per nuncium meum, aut ad adquirendum aut ad perdendum, tanquam si ibi presens essem, nec compellerer ire in exercitum vel in equitationem, sed mitterem tot milites quot ordinatum fuerit in pace quando pax fiet. Comes autem Ludovicus, nepos meus, tenebit a rege Francie in feodum et hominagium castella de Troa et de La Chastre cum pertinentiis suis, et feodos de Fresteval et de Vendosme. Comes vero Perticii tenebit a me Molins et Bomolins. Preterea rex Francie concessit amico et fideli suo et meo Hugoni, Covetrensi episcopo, quod, si pacem fecerit cum Richardo, rege Anglie, fratre meo, dictum episcopum in pace sua mittet, ita quod idem episcopus ecclesiam suam Covetrensem habebit et possessiones et jura ad ipsam pertinentia, ita libere et pacifice, sicut ante guerram habebat, et, si rex Anglie non teneret ei pacem que fieret, rex Francie tantum inde faceret tanquam si rex Anglie pacem regi Francie infringeret. Ego vero in propria persona juravi quod ego omnes predictas conventiones observabo et bona fide et sine malo ingenio eas tenebo. Rex autem Francie Bartholomeum de Roia, militem suum, fecit jurare quod ipse bona fide et sine malo ingenio omnes predictas conventiones observabit. Quod ut ratum sit et inconcussum, presentem paginam sigillo meo confirmo. Actum Parisius anno Incarnati Verbi Mº Cº XCº tercio, mense januarii.

Pour citer l'acte :

« Acte 3980 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3980.html [consulté le 22/12/2024].

Création de la fiche

2008-08-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel