Scripta n° 1388

Numéro Scripta1388
Auteur(s)Louis, Chimey (comte)
Bénéficiaire(s)Samson, Rouen, Saint-Ouen (abbé)
Genre d'actelettre
Authenticiténon suspect
Datation[1181-1193]
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Prieuré de Vaux.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Pommeraye Jean-François, Histoire de l’abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, Rouen, Lallemand, 1662, p. 482..

Dissertation critique

Datation

Abbatiat de Samson, après le 25 ou 28 décembre 1181/1182 - 1190, plus qûrement après le 13 mai 1193.

Texte établi d’après a

Reverendo Domino ac Patri suo Samsoni venerabilis ecclesiæ beati Audoeni Abbati, sacroque eius conventui Ludovicus Dei gratia comes de Chismay, debitum ac fidele obsequium. Noverit sancta vestra paternitas ac totius collegii vestri caritas, quod ego et prior vester de Vaux, communi assensu et benevolentia cooperante Dei gratia construximus villam in terris vestris ad communem nostrum profectum et commodum. Conventiones autem reddituum huius villæ per fideles et discretas personas taliter sunt dispositæ. Priori cedet medietas totius utilitatis molendini, mihi autem et hæredi meo, alia medietas similiter de furno. Prior recipiet jura terrarum, quæ vulgo dicuntur terrages, et decimam quæ ei competit, ad me et ad hæredem meum spectabit justitia forisfacti ipsius villæ, et jus aliud quod dicitur assise pro bono autem firmæ et perpetuæ pacis, et ne aliqua evolutione temporum prædictæ conventiones tradantur oblivioni, volumus ac petimus testimonio et auctoritate Ecclesiæ vestræ in perpetuum corroborari. Valete.

Pour citer l'acte :

« Acte 1388 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1388.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel