Scripta n° 2057

Numéro Scripta2057
Auteur(s)Guillaume de Mauquenci [particulier]
Bénéficiaire(s)Thibaud d’Amiens, Rouen (archevêque)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1224, octobre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume de Mauquenci vend à Thibaut, archevêque de Rouen, le fief qu’il tenait à Portmort, avec ses dépendances.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CXLVI, p. 185-186..

Texte établi d’après a

Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Willelmus de Mauquenchi, vendidi domino meo Theobaldo, Rothomagensi archiepiscopo, omne feodum quod tenebam de eo apud Pormor, cum excidentiis, que ratione ejusdem feodi michi et heredibus meis excidere poterant et pertinentiis que ad me et heredes meos ratione ejusdem feodi poterant pertinere.
Tenendum predicto archiepiscopo, vel ei cui illud donare voluerit, et heredibus ejus, libere et quiete ac pacifice, absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum ; hoc autem feodum cum excidentiis et pertinentiis tenemur ego et heredes mei garantizare memorato archiepiscopo, vel ei cui illud dederit et heredibus ejus contra omnes, ita quod si uxor mea dotem suam vel aliquis alius partem aliquam in predicto feodo reclamaret, ego et heredes mei tenemur facere excambium competens reclamantibus in alio feodo meo.
Et ut hoc ratum et inconcussum permaneat, hec omnia supradicta super fancta Ewangelia juravi me servaturum, et in hujus rei testimonium sigillum meum presentibus litteris apposui.
Actum anno gracie millesimo CCº XXIIIJº, mense octobri.

Pour citer l'acte :

« Acte 2057 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2057.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel